De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

\'Quid opus est\' inquiunt \'ira, cum sine hoc adfectu peccata corrigi possint?\' atquin nullus est qui peccantem possit uidere tranquille. possit fortasse qui legibus praesidet, quia facinus non sub oculis eius admittitur, sed defertur [*](AVCTORES 14J Cic. Tusc. IV 19, 44 (cf. HI 5, 11). ) [*](BP (-23)] 1 alt. ut] B, et P coniufiges (n exp. et del. m. 1 et 2) P 3 bono (b ex n ? m. 2) B quae-displicet in marg. add. P2 4 ante mouetur er. et P; moneri Egnatius, moueri eum Heumannus 5 sermetur Bl, corr. B3 7 correctionem falt. c in er. p ? m. 3) B 8 ru"tique h2 a quo—exemplum in 12 fere litt. er., quarum extrema p, B3 9 potestate P1 10 deus post debet P 11 rad"1 B3 12 ita om. P uenire Bl. derfi\'nire B3 13 insurgentes Bx, corr. B2 15 destat (e ex i) B1 ira autem om. B 16 homine. (m er.) B debet.. (is er.) 11 17 ueroq. B1. -quae B2 correctionernT B3 18 homi ni P1? putet Bl. poterst B2 19 alt. ret\' B2 21 atquin] P (sed t ex d P2), ad Bl, at i» ras. corr. B2 23 post admitti haec tur sed defertur-iudex non (115, 3) desunt, extrema parte uersus et tribus proximis uacuis, P )

115
aliunde tamquam dubium. nec umquam potest scelus esse tam clarum ut defensioni locus non sit, et ideo potest iudex non moueri aduersum eum qui potest innocens inueniri, cumque detectum facinus in lucem uenerit, iam non sua, sed legum sententia utitur.

sed potest concedi ut sine ira faciat quod facit, habet enim quod sequatur: nos certe, cum domi peccatur a nostris, siue id cernimus siue sentimus, indignari necesse est; ipse enim peccati aspectus indignus est.

nam qui non mouetur omnino, aut probat delicta, quod est turpius et iniustius, aut molestiam castigandi fugit, quam sedatus animus et quieta mens aspernatur ac renuit, nisi stimulauerit ira et incitauerit, qui autem cum moueatur, tamen intempestiua lenitate uel saepius quam necesse est uel etiam semper ignoscit, is plane et illorum uitam perdit quorum audaciam nutrit ad facinora maiora, et sibi ipse aeternam molestiarum materiam subministrat. uitiosa est ergo in peccatis irae suae cohibitio.

laudatur Archytas Tarentinus, qui cum in agro corrupta esse omnia conperisset uilici sui culpa, \'miserum te\' inquit \'quem iam uerberibus necassem, nisi iratus essem\'.

unicum hoc exemplum temperantiae putant, sed auctoritate ducti non uident quam inepta et locutus fuerit et fecerit. nam si, ut ait Plato, nemo prudens punit, quia peccatum est, [*](AVCTORES § 4] Valerium Max. IV, I Ext. 1 potius sequitur Lact. quam Ciceronem Tusc. IV 36, 78. 22 s. Plato] ex Seneca de ira I 19. 7 (Plat. Legg. XI 934 A). ) [*](BP (3-19)] 1 saeculus Bl, s c ae**lus B2, a del. B3 3 aduersus P reunf B2 4 lucemuenerit (muen in 4 uel 5 litt. er. m. 3) B 5 sed om. P 6 quod facit om. P alt. rquod\'lJ32 10 iustius P 11 quierstamena spernatur B1 r enn u it sic 132 12 ira et incitauerit om. P cum moueatur] Lengletius, commoueatur BP 14 is (h er.) P audacia (\' m. 2) B, audictiam Pac lo ipsi (alt. i in er. e ? m. 3) B molestiarum (rum in er. rQ ? m. 2) B 16 materiam om. B 17 arquitas Bi. arcytas L3, archytast P tarumtinus Bl, taruntinus B2, tarentinus B3 18 uilici] P, ulciscendi B sua Bl, corr. B3 culpam P, unde culpam redarguens codd. rec. 19 post miserum te in haec quit quem—leuiter ne uer (116, 4) desunt, maiore parte uersus et decem proximis uacuis, P essem (m add. m. 2) B 22 si c ut B2 nemo «prudens (o add. m. 2) B ) [*]( 8* )

116
sedne peccetur, apparet quam malum uir sapiens proposuerit exemplum.

si enim senserint serui dominum suum saeuire cum non irascitur, tum parcere cum irascitur, non peccabunt utique leuiter, ne uerberentur, sed quantum poterunt grauissime, ut stomachum peruersi hominis incitent atque inpune discedant.

ego uero laudarem, si cum fuisset iratus, dedisset irae suae spatium, ut residente per interuallum temporis animi tumore haberet modum castigatio.

non ergo propter irae magnitudinem donanda erat poena, sed differenda, ne aut peccanti maiorem iusto dolorem inureret aut castiganti furorem. nunc uero quae tandem aequitas aut quae sapientia est ut aliquis ob exiguum delictum puniatur, ob maximum non puniatur?

quod si naturam rerum causasque didicisset, numquam tam inportunam continentiam profiteretur, ut nequam seruus iratum sibi fuisse dominum gratularetur.

nam sicut corpus humanum deus multis et uariis sensibus ad usum uitae necessariis instruxit, sic et animo uarios attribuit adfectus, quibus uitae ratio constaret: ut libidinem prodendae subolis gratia dedit, sic iram cohibendorum causa delictorum.

uerum ii qui nesciunt fines bonorum ac malorum, sicut [*](BP (4-15)] 2 sero Bl, seru i B2 suum (s in er. t ? m. 2) B 3 Lnon irascitur tum, B3 parcere] Parrhasius, peccare B, pacari ed. Roman. 1470 4 rne1 B3 a berentur denuo incipit P 5 stomacuin B peruersi hominisj B, in his P inponendiscaedant 2?1, corr. B3 (pr. a er.) 6 laudarg (\'m. 2) B 7 residgte (\' m. 3) B, residenteip (m exp. m. 2) P 8 tumorem (alt. m del. m. 3) B iram Bl, corr. B2 -10 maiora B dolore (\' er.) B inueret B 11 qu a e (a. 8. I. m. 1) uero*** (= et - m. 2, que er.) B 12 ut maximum B1, ob maximum corr. B2 13 numquam (pr. m in er. nc ? m. 2) B 14 nequarnT B3 15 ira tu m B3 post iratum haec sibi fuisse-ad nocendum (117, 2) desunt, uersu paene toto et octo proximis uacuis, P 18 prudendae (pr. d statim ex i corr.) Bi, prodendae B2, quod dubitanter recepi; producendae codd. rec.; malim propagandae (cf. Inst. VI 19, 6 data est... libido ad subolem propagandam) uel procreandae (cf. Epit. 56, 6 libidinis adfectus ad procreandos liberos insitus) 19 gratiaiji (m exp. m. 3) subolis (= et — m. 1 ?) B 20 iij cdd., hii B libidinem (m del. m. 3) B )

117
libidine utuntur ad corruptelas et ad uoluptatem, sic irae adfectu ad nocendum, dum iis quos odio habent irascuntur. ergo etiam non peccantibus irascuntur, etiam paribus aut etiam superioribus. hinc cotidie ad inmania facinora prosilitur, hinc tragoediae saepe nascuntur.

esset igitur laudandus Archytas, si cum alicui ciui et pari facienti sibi iniuriam fuisset iratus, repressisset se tamen et patientia furoris impetum mitigasset. haec sui cohibitio gloriosa est, qua conpescitur aliquod imminens magnum malum, seruorum autem filiorumque peccata non coercere peccatum est: euadent enim ad maius malum per inpunitatem. hic non cohibenda ira, sed etiam, si iacet, excitanda est.

quod autem de homine dicimus, idem etiam de deo, qui hominem similem sui fecit. omitto de figura dei dicere, quia Stoici negent habere ullam formam deum, et ingens alia materia nascetur, si eos coarguere uelim: de animo tantum loquor.

si deo subiacet cogitare sapere intellegere prouidere praestare, ex omnibus autem animalibus homo solus haec habet, ergo ad dei similitudinem factus est. sed ideo procedit in uitium, quia de terrena fragilitate permixtus non potest id quod a deo sumpsit, incorruptum purumque seruare, nisi ab eodem deo iustitiae praeceptis inbuatur.