De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

si uult et non potest, inbecillus est, quod in deum non cadit; si potest et non uult, inuidus, quod aeque alienum est a deo; si neque uult neque potest, et inuidus et inbecillus est ideoque nec deus; si et uult et potest, quod solum deo conuenit, unde ergo sunt [*](AVCTOBES § 19-24] Epicuri frg. 374 Usener (p. 252, 30), sed ad § 20 s. cf. Zellerum Philos. d. Griechen JII3 p. 428 adn. 4 et Schwenkium Berliner philol. Wochenschr. 1888 p. 1308 s., qui locum ad Cic. libri III de nat. deor. partem extinctam referendum esse conicit conI. Minuc. Fel. 12, 2 (Cic. de nat. deor. I 2, 3. Serl. Emp. Hypot. III 10). ) [*](BP] 1 mantl r m. 2) B ad commodatum B3, commodatum P, ted cf. Cic. de fin. V 9, 24 quae naturae sentit apta... quod naturae est accommodatum 2 ue.lit (1 er.) B c*enam (a ? er.) B 4 famis B 5 rac1 B3 quid (d add. m. 3) B igitur in er. dicit ? B3 6 et del. Heusingerw, Emendat. p. 140 7 amara. (m er.) B 8 benenata Bl, corr. B2 decipiuntur P ignorantia r m. 2) P 11 bonis P sapientia r er., quod add. m. 2 ?) B 12 hęc in mg. Plt 13 Stoici —potuerunt] B (nisi quod stoici), Stoici posuerunt P edd., sed cf. § 10. 13 16 alt. potest] P, non potest B si uult et non potest e. I. add. B3 inbecilljs (corr. m. 2) P 17 efs\'t B3 dfio P1, dih// PJ u dt 18 coeque Btt queque (q ex c et u et d s. I. m. 21 a s. I. m. 3) B pr. neque a. I. add. B3 )

104

mala aut cur illa non tollit Y scio plerosque philosophorum qui prouidentiam defendunt, hoc argumento perturbari solere et inuitos paene adigi ut deum nihil curare fateantur, quod maxime quaerit Epicurus, sed nos ratione perspecta formidolosum hoc argumentum facile dissoluimus.

deus enim potest quidquid uelit et inbecillitas uel inuidia in eo nulla est, potest igitur mala tollere, sed non uult: nec ideo tamen inuidus est. idcirco enim non tollit, quia sapientiam, sicut edocui, simul tribuit et plus est boni ac iucunditatis in sapientia quam in malis molestiae. sapientia enim facit ut etiam deum cognoscamus et per eam cognitionem inmortalitatem adsequamur, quod est summum bonum. itaque nisi prius malum agnouerimus, nec bonum poterimus agnoscere.

sed hoc non uidit Epicurus nec alius quisquam, si tollantur mala, tolli pariter sapientiam nec ulla in homine uirtutis remanere uestigia: cuius ratio in sustinenda et superanda malorum acerbitate consistit.

ita propter exiguum conpendium sublatorum malorum maximo et uero et proprio nobis bono careremus. constat igitur omnia propter hominem proposita tam mala quam etiam bona.