De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Hoc modo deus uniuersos persecutores nominis sui debellauit, ut eorum nec stirps nec radix ulla remaneret.

nam Licinius summa rerum potitus in primis Yaleriam, quam Maximinus iratus ne post fugam quidem, cum sibi uideret esse pereundum, fuerat ausus occidere, item Candidianum, quem Valeria ex concubina genitum ob sterilitatem adoptauerat, necari iussit. mulier tamen ut eum uicisse cognouit.

mutato habitu comitatui eius se immiscuerat, ut fortunam Candidiani specularetur: < qui> quia Nicomediae se obtulerat et in honore haberi uidebatur, nihil tale metuens occisus est. et illa exitu eius audito protinus fugit.

idem Seueri filium Seuerianum iam aetate robustum, qui fugientem Maximinum fuerat ex acie secutus, tamquam post obitum eius de sumenda purpura cogitasset, capitali sententiae subiectum interemit.

qui omnes Licinium iam pridem quasi malum metuentes, cum Maximino esse maluerant praeter Valeriam, quae <quod> uolenti Licinio, in omnia Maximiani <bona> hereditatis iure suo -^ <se> cedere, idem Maximino negauerat.

ipsius quoque [*]( 2 stirpis C (quam formam nominatiu* retinere tWluitnvs), corr. Bal radia C, corr. Bal 3 Valeriam quam \'ftir reuer.\' in ed. Oxon. 1680, item Bal secund. curis et alii, ualeritl qus C; Valerium, quem Bal in ed. 1679, quod Pagi ad Annal. Baronii a. 313 not. XXIII s. retinendum esse putat 4 nec C, corr. Columbus et Bentleius 5 item Bal secund. curis et alii, idem cum C Bal in ed. 1679 et alii, inde Bauldri 6 sterelitatem C 7 uicisse Boherellus, item Bentleius et alii, uixisse C, quod Bal secund. curis defendere temptat; hoc edixisse Columbus, eum (sc. Candidianum) exiuisse Bauldri, uix isse (i. e. Licinium uictorem iuisse siue profectum esse) Buenemann 8 immiscuerat scripsimus secuti Tollium, qui miscuerat et Columbum qui immiscuit coni., miscuit C 9 candidii C, corr. Bal qui add. Columbus; qui cum ed. Oxon. 1680, qui ut anonymus p. 68, item Bentleius 11 item Brandt 15 malam] aemulum Graeuius, iratum Tollius 16 praeter Valeriam Bauldri, pre ualeria C <quodi Susius p. 13 17. 18 <bona> Brandt; hereditatis Susius; ,\'se> Brandt; quae uolenti Licinio in omnia Maximiani hereditates iure sao cedere C;. quae uolena Licinio in omnes Maximiani hereditates iure suo cedere Bal, in quibus nolens scrips. Cuperus (quem plerique sequuntur), uolenti cum C retinet Fritzsche (fort. ablatiuum intellegens); quae <quod) uolenti Licinio in nuptias Maximiani ) [*](16* )

236
Maximini filium [suum] maximum agentem in annis octo et filiam septennem, quae desponsa fuerat Candidiano, extinxit. sed prius mater eorum in Orontem praecipitata est: ibi saepe illa castas feminas mergi iusserat.

sic omnes impii uero et iusto iudicio dei eadem quae fecerant, receperunt.