De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Licinius uero accepta exercitus parte ac distributa traiecit exercitum in Bithyniam paucis post pugnam diebus et Nicomediam ingressus gratiam deo, cuius auxilio uicerat, retulit ac die Iduum Iuniarum Constantino atque ipso ter consulibus de restituenda ecclesia huius modi litteras ad praesidem datas proponi iussit:

Cum feliciter tam ego [quam] Constantinus Augustus quam etiam ego Licinius Augustus apud Mediolanum conuenissemus atque uniuersa quae ad commoda et securitatem publicam pertinerent, in tractatu haberemus, haec inter cetera quae uidebamus pluribus hominibus profutura, uel in [*](LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES 15 hae litterae in Graecum conuersae extant ap. Eusebium H. E. X 5, 2-14; cf. ibid. § 1: tpspe όΥj λοιπὸνxal xdiv βασιλιϰω̄ν διατάξεων Κωνσταντίνου xai Atxiwtou \'tà; àx xyjq \'Ρωμαίων ϕωνής μεταληϕϑείσας έρμηνείας παρα- ϑὡμεϑα; ex Eusebio habet Nicephorus H. E. VII 41. ) [*]( 1 at Tollius, item Bentleius, ac C; atque exercitus Buenemann, ac dein exercitus Fritzsche; an post exercitu aliquid excidit? autemj altera Boherellus, item Bentleius et Heumann 2 in fugam conuerea est Halm p. 166, in fuga 6 uersa 6 r, in fugam uersa est Bal; cf. Proleg. adn. 6 8 Maiis Bal, maisi C 4 lacunam indicauit Columbut, qui fugiens addit, ad fretum Tollius, Melantiada Lenglet 5 sexxaginta (ex per ligaturam scriptum) C 7 in Cappadocia Bal, ex capadotiam C 8 ita] ibi Bauldri, ac Halm 9 Litinium C, corr. Bal 10 bithinia C, corr. Bal pugna C, corr. Bal 12 tertium coni. Halm, sed cf. bie p. 202, 21; octies p. 214, 2 15 deest initium litterarum quod Eusebius (§ 2. 3) habet quam del. Bal )

229
primis ordinanda esse credidimus, quibus diuinitatis reuerentia continebatur, ut daremus et Christianis et omnibus liberam potestatem sequendi religionem quam quisque uoluisset, quo quicquid <est> diuinitatis in sede caelesti, nobis atque omnibus qui sub potestate nostra sunt constituti, placatum ac propitium possit existere.

itaque hoc consilium salubri ac rectissima ratione ineundum esse credidimus, ut nulli omnino facultatem abnegandam putaremus, qui uel obseruationi Christianorum uel ei religioni mentem suam dederat quam ipse sibi aptissimam esse sentiret, ut possit nobis summa diuinitas, cuius religioni liberis mentibus obsequimur, in omnibus solitum fauorem suum beniuolentiamque praestare.

quare scire dicationem tuam conuenit placuisse nobis, ut amotis omnibus omnino condicionibus quae [*]( 1 credidimus Bal, credimus Q ὲδογματίσαμεν Eusebius § 4 diainitatis Bal, diuinitas C; olz r, πρὸς τὸ ϑεῑον αι̇δὡς τε xal xb atjiac ivetaeto EVlJeb. 2 continetur Heumafln, sed tvcr/Eto Euseb. 3 sequenti C, eorr. Bal 4 qao quicquid est diuinitatis Toinard secutus Columbum quo quicquid demum esset dininitatis et Cuperum quo quicquid diujnitatis scribentem (ex Eusebio), quod quidem diuinitaa C; δπως 5tt sote\' ssTt ϑειότητος(sic codd., ϑειότης edd.) Xtll οῡρανίουπράγματος-εὺμενὲς τίνα: όυνη Euseb.; ut quidem diuinitas-placata ac propitia possit eisistere Graeutus, item, nisi quod quo quidem Bentleius et DrubfIer; alia ap. Bauldrium 5 in sede caelesti] et rei coelestis Toinard secutus Eusebium 7 posset Tollius 8 consilium anonymus p. 65 ex Eusebio (§ 5 toivov TAOTTJV rJjv βούλησιν όϒιεινω̄ ϰαῑὸρϑοτάτψ λογισμψ̄ ὲδογματισαpjivJ, consilio C salubri Bal, salubria C 9-12 (ut nulli-sentiret) δπως μηδενὶ παντελω̄ς ὲξουσία αρνητὲαι τοῡ ᾱϰολουϑειν xal αί́ρείσϑαι τη̄ν iwv Χρτστιανω̄ν παραϕύλαξιν η̄ ϑρησϰείαν, έϰάστψ τε ὲξουσία δοϑείη τοῡ διδόνα: έαυτοο̄ τὴν διάυοιαν ὲυ ὲϰίνη τη̄ ϑρησϰεία, η̎ν αῡτὸς έαυτψ̄ άρμοξειν νομίξη Euseb. 11 dederet Bal, dederit Heumann 13 cuius-obsequimur] nihil eiusmodi ap. Euseb. 14 solita C, corr. Bal 15 fauorem Bal, feruorem C; τὴν έϑιμονσπουδήυ Euseb. 15. 16 (quare-nobis) attva ου̃τως apsaxstv ήμι̃ν ὰντιγράψα: ὰ̀ϰόλουϑον ὴν Euseb. § 6 de § 4 cf. quae disputauerunt Heinichen, Euseb. uol. III (ed. alt.) p. 743 ss. )

230
prius scriptis ad officium tuum datis super Christianorum nomine <continebantur, et quae prorsus sinistra et a nostra clementia aliena esse) uidebantur, <ea remoueantur, et> nunc libere ac simpliciter unus quisque eorum, qui eandem obseruandae religionis Christianorum gerunt uoluntatem, citra ullam inquietudinem ac molestiam sui id ipsum obseruare contendant.

quae sollicitudini tuae plenissime significanda esse credidimus, quo scires nos liberam atque absolutam colendae religionis suae facultatem isdem Christianis dedisse.

quod cum isdem a nobis indultum esse peruideas, intellegit dicatio tua etiam aliis [*](et scriptorcs ab eo adlati, - maxime Ktim, Theolog. Jahrbb. XI 221 ts. 240, praeterea Crivellucci, Della fede storica di Eusebio p. 124. Seeck, Zeitschr. f. Kirchengesch. XII 385, Goerres, Zeitschr. f. wissenschaftl. Theol. XXXV 290 2 s. 4 lacunas ex Eusebio indicauit et expleuit Columbus, aliter Toinard. quem sequimur (nisi quod laeuae-alienae-eae tollantur scripsit, sinistra et remoueantur Valesius interpres Eusebii); p. 229,17—230, 4 (ut amotis -et nunc) ty\' ὰϕαιρεϑεισω̃υ παντελω̃ς τω̃ν aipeaccuv, acxtvec tuis προτέροις ήμω̃ν γράμμασι τοι̃ς 1C005 τὴν σὴν xafroatwatv ὰποσταλει̃σι περί τω̄ν Χριστιανω̄ν ὲνείχοντο, xαί α̎τινα navo axata xal riĮ; ήμετέρας πραότητος ὰλλότρια είναι UÓXCt, taita ύϕαιρεϑη̃,ϰαί vuv Euseb.; continebantur, cura illa, quae prorsus sinistra et a nostra mansuetudine aliena esse uidebantur, omnino remoueantur, nunc Buenemann; continebantur et quae prorsus laenae (uel sinistrae) et a nostra clementia alienae esse uidebantur, nunc IJueb. ster et alii; quod si recipitur, nimis aspere imperatores ipsi de suis \'condicicmibuв\' iudicant, atque obstat etiam Eusebius 4 libere (ex Eusebio ὲλευϑέρως τε xal άπλω̄ς) Columbus Toinard alii, cauere C; fort. aperte Halm; cauere ut simpliciter ed. Oxon. 1680, caneres ut simpliciter Boherellus, item Bentleius; nunc uere ac libere Bauldri, uere etiam Duebner; pro nunc cauere Tollius nunc reuocentur coni. 6 religionis ed. Oxon. 1680, religioni C; cf. txaaTos \'twv τὴv αὺτὴν icpoatptaiv ὲσχηϰότων τοῡ tpuXarrstv τὴν τω̄ν Χριστιανω̃ν ϑρησϰείαν Euseb. 7 ullam Bal, illam C; α̃νευ τινός ὸχλὴσεωςEuseb. 9 plenissime Bal, plenissima C; attva— πληρέστατα δηλω̃σαι ὲὸογματίσαμεν Euseb. § 7 12 hisdem C 13 intelligit C 13-231, 4 (etiam-facultatem) Eusebius (§ 8) liberius reddidit )

231
religionis suae uel obseruantiae potestatem similiter apertam et liberam pro quiete temporis nostri <esse> concessam, ut in colendo quod quisque delegerit, habeat liberam facultatem. <quod a nobis factum est, ut neque cuiquam> honori neque cuiquam religioni <detractum> aliquid a nobis (uideatur>.

atque hoc insuper in persona Christianorum statuendum esse censuimus, quod, si eadem loca, ad quae antea conuenire consuerant, de quibus etiam datis ad officium tuum litteris certa antehac forma fuerat comprehensa, priore tempore aliqui uel a fisco nostro uel ab alio quocumque uidentur esse mercati, eadem Christianis sine pecunia et sine ulla pretii petitione, postposita omni frustratione atque ambiguitate, [*]( 2 nostri esse Bal, nfri (sed hae litt. euanidae), post, in jine uersus, scriptura per 3 f. spatia plane euanuit, ee fUiaBt uid.; rg fjauyia twv ́́ήμετέρωνϰαιρω̄ν Euseb. § 8 3 concessa C, corr. Bal colenda 0, corr. Columbus (in Erratis post p. 236, ad p. 71, 7) 4 delegerit Gratouius, diligeret C 4—7 locum expleuit correxitque ex Eusebio Columbus (etiam ed. Oxon. 1680), in C post facultatem sunt haec quia (sed litt. is paene euanuerunt parumque certae sunt, quas edidit Bal, qui tamen non recte post hanc uocem etiam lacunam significat) honori neq. cuiqufc religioni aut aliquid a nobis, quae edidit Bal; quod a nobis factum est, ut neque honori cuiquam neque religioni detractum aliquid aut imminutum esse a nobis uideatur Columbus, quia uideri nolumus cuiquam honori aut cuiquam religioni aliquid a nobis detractum ed. Oxon. 1680; TOOTG δὲóf ήμω̃ν γέγονεν,δπως μηδεμιτιμη̄μηὸὲϑρησϰεία τινί μεμειω̄σϑαί TT όϕ\' ήμω̄ν δοϰίη Euseb. § 8; atque ut neque honori neque religioni cuiusquam aliquid a nobis detrahi uideatur Heumann; quia snolumus d«trahi> honori neque cuiquam religioni aliquid a nobis cum Lengletio Duebner et Hurter 7 in personam cum Bauldrio (ex Eusebio § 9 Ct; •co πρόσωπονtwv Χριστιανω̄ν)Duebner 8 quod] ut Heumann ex Eusebio ο̃ογματίξομεν, ίνα 9 ea Tollius, eorum Heumann ex Eusebio tob; tcl- πονς aututv ad quae Bal, adq. q. C; ct; ou; Euseb. 11 certa-formal τυπος ε̎τερος Euseb. ante ac C, corr. Bal Cpraehensa C 15 frustacione C, corr. Bal )

232

restituant, qui etiam dono fuerunt consecuti, eadem similiter isdem Christianis quantocius reddant, etiam uel hi qui emerunt uel qui dono fuerunt consecuti, si petiuerint de nostra beniuolentia aliquid, uicarium postulent, quo et ipsis per nostram clementiam consulatur. quae omnia corpori Christianorum protinus per intercessionem tuam ac sine mora tradi oportebit.

et quoniam idem Christiani non [in] ea loca tantum ad quae conuenire consuerunt, sed alia etiam habuisse noscuntur ad ius corporis eorum id est ecclesiarum, non hominum singulorum, pertinentia, ea omnia lege quam superius comprehendimus, citra ullam prorsus ambiguitatem uel controuersiam isdem Christianis id est corpori et conuenticulis eorum reddi iubebis, supra dicta scilicet ratione seruata, ut ii qui eadem sine [*]( 1 restituantur Le Nottrry (sed perperam ut ex C, in quo post restituant est ■—■ distinctio) Duebner Fritesche quiJ quae Bentleius, sed Ettseb. xa\\ sT twrç 2 hisdem C 3 reddantur Betltkius, sed sine dubio propter restituantur ap. Le Xourryum; Eustb. ο̃πως—α̃ποϰαταστήσωτ́ν et iam Diazius (ap. Bauldrium II p. 111, ap. Lengletium II p. 347) 4 dono fuerunt Gale, donauerunt C petiuerint ex Eusebio Bauldri, putauerint C; Т, (Iii> ot xoto ὸωρεὰν είληϕότεςαίτω̄σί τιπαρὰτη̃ςημετέρας xaXoxaYaaia;, προσέλϑωσι τω έπί τόςπων ὲπάρχψ διϰάξοντι Euseb.§ 10; si putauerint, de nostra beniuolentia aliquid uicarium postulent Columbus; si optauerint de nostra beneuolentia aliquid uicarium (\'ualet rem aliquam uicariam\'). postulent Diazius, qui Eusebium uocem uicarium non recte intellexisse putat, eundem errorem illum admisisse atque etiam uerba si putauerint omisisse putat Heinichen ad Euseb. X 5, 10 n. 19 (ed. alt.), sed cf. Balueium. bpistol. ad lJiazium (ap. Bauldrium II p. 112, ap. Lengletium II 347) 5 beniuolentia, sed pr. i minus certum, fort. e est, C quo Bal. co C 9 in del. Boherellus 10 ad quae Bal, adq. C 13 quam Tollius. item anonymus p. 67 et Buenemann ex Eusebio 4 11 trct tiL vouo), Sv προειρήϰαμεν, et coni. Lact. Inst. TII 6, 9 illa rerum summa quam superius conprehendimus, qua C, quod retinent Bal et alii cpraehendimus C 15 isdem Beel, idem C 17 ii Bnl, hii C )

233
pretio sicut diximus restituant, indemnitatem de nostra beniuolentia sperent.

in quibus omnibus supra dicto corpori Christianorum intercessionem tuam efficacissimam exhibere debebis, ut praeceptum nostrum quantocius conpleatur, quo etiam in hoc per clementiam nostram quieti publicae consulatur.

hactenus fiet, ut, sicut superius comprehensum est, diuinus iuxta nos fauor, quem in tantis sumus rebus experti, per omne tempus prospere successibus nostris cum beatitudine publica - perseueret.

ut autem huius sanctionis <et> beniuolentiae nostrae forma ad omnium possit peruenire notitiam, prolata programmate tuo haec scripta et ubique pro-poaere et ad omnium scientiam te perferre conueniet, ut huius nostrae beniuolentiae [nostrae] sanctio latere non possit.

His litteris propositis etiam verbo hortatus est, ut conuenticula < 10) statum pristinum redderentur. sic ab euersa ecclesia usque ad restitutam fuerunt anni decem, menses plus minus quattuor.