De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Ergo propius acceditur, tubae canunt, signa procedunt. Liciniani impetu facto aduersarios inuadunt. illi uero perterriti nec gladios expedire nec tela iacere quiuerunt.

Maximinus aciem circumire ac milites Licinianos nunc precibus sollicitare, nunc donis. nullo loco auditur. fit impetus in eum et ad suos refugit. caedebatur acies eius inpune et tantus numerus legionum, tanta uis militum a paucis metebatur.

nemo nominis, nemo uirtutis, nemo ueterum praemiorum memor: quasi ad deuotam mortem, non ad proelium uenissent, sic eos deus summus iugulandos subiecit inimicis. iam strata erat ingens multitudo. uidet Maximinus aliter rem geri quam putabat.

proiecit purpuram et sumpta ueste seruili fugit ac fretum [*]( 1 implebunt C, corr. Bal 3 coposuit C post tridie C 4 in del. Schoell 6 Bterelie C utroque C, corr. Bal 8 pro imperatore Heumann, pro imperatorem C; post imperatorem Bal 12 ferri Bal, ferre C; perpelli Heumann, flecti Buenetnann, moueri Brandt 13 cxistimabat Bal, extimabat C; aeatimabat anonymus p. 64 15 exercitum C, corr. Bal licini C certamina C, corr. Bal 19 quieuerunt C; corr. Bal 22 cedebatur C impune C 23 metebatur Bal, metuebatur C 27 maximnus C putarat Heumann )

228
traiecit. at in exercitu pars dimidia prostrata est, pars autem uel dedita uel in fugam conuersa est: ademerat enim pudorem deserendi desertor imperator.

at ille Kalendis Mais id est una nocte atque una die **, Nicomediam alia nocte peruenit, cum locus proelii abesset milia centum sexaginta, raptisque filiis et uxore eto:.paucis ex palatio comitibus petiuit Orientem.

sed in Cappadocia collectis ex fuga et ab Oriente militibus substitit. ita uestem resumpsit.