De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Denique cum libidinibus suis hanc legem dedisset, ut [*](1 ) fas putaret quicquid concupisset, ne ab Augusta quidem, quam nuper appellauerat matrem, potuit temperare.

uenerat post obitum Maximiani ad eum Valeria, cum se putaret in partibus eius tutius moraturam eo maxime, quod habebat uxorem. sed animal nefarium protinus inardescit.

adhuc in atris uestibus erat mulier nondum luctus tempore impleto. legatis praemissis in matrimonio postulat eiecturus uxorem, si impeti-asset. respondit illa libere quae sola poterat:

primo non posse de nuptiis in illo ferali habitu agere tepidis adhuc cineribus mariti sui, patris eius; deinde illum impie facere, quod sibi fidam coniugem repudiet, idem utique facturus et sibi; postremo nefas esse illius nominis ac loci feminam sine more, sine exemplo maritum alterum experiri.

nuntiatur homini quid esset ausa. libido in iram furoremque conuertitur. statim mulierem proscribit, bona eius rapit, aufert comites, spadones in tormentis necat, ipsam cum matre in exilium relegat nec in locum certum, sed huc atque illuc praecipitem cum ludibrio exturbat et amicas eius afficto adulterio damnat.