De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Haec ille moliens Constantini litteris deterretur. dissimulauit ergo. et tamen si quis <in manus eius> inciderat, mari occulte mergebantur. consuetudinem quoque suam non intermisit ut in palatio per singulos dies sacrificaretur.

et hoc primus inuenerat, ut animalia omnia quibus uescebatur, [*](euris ap. Bauldrium aliorum coniecturas titulo et tutela affert); tutela ed. Oxon. 1680 2 licere C, corr. Bal suasu] quasi Bal 3 Ipulsus C 4 maiimus C, corr. Bal 7 subnexi C, corr. Bal opera C, corr. Bal nt add. Bal neque] ne quid Gale; conuenticula (uel templa, hoc iam Maucroix et Bauldri) add. Heumann 8 coirent Gale et alii, colerent C; cf. ad u. 9 sed] et Heumann Cpraehensus C, corr. Bal 9 suo, (a er.) C cogerent Bal, coieret (sic) C; litteram i ad corrigendum colerent u. 8 destinatam in hanc uocem inlatam esse coni. anonymus p. 57 12 chlamydibus Bal 13 iam dudum om. Bal 18 litteris Bal, litteras C 19 in manus eius Bauldrium et Maucroixium secuti inseruimus 20 mergebatur cum Bal omnes edd., sed cf. c. 23, 2 unus quisque-aderant (et c. 40, 2 utraque-necabantur); Tacit. Ann. II 24 ut quis-reuenerat, — narrabant 21 palatium C, corr. Bal )

216
non a coquis, sed a sacerdotibus ad aras immolarentur nihilque prorsus mensae adponeretur nisi aut delibatum aut sacrificatum aut perfusum mero, ut quisquis ad cenam uocatus esset, inquinatus inde atque impurus exiret.

in ceteris quoque magistri sui similis. nam si quid reliqui uel Diocles uel Maximianus reliquerant, hic abrasit sine ullo pudore auferens omnia.

itaque horrea priuatorum claudebantur, apothecae obsignabantur, debita in futuros annos exigebantur. hinc fames agris ferentibus, hinc caritas inaudita.

armentorum ac pecorum greges ex agris rapiebantur ad sacrificia cotidiana: quibus suos adeo corruperat, ut aspernarentur annonam. et effundebat passim sine dilectu, sine modo, cum satellites uniuersos, quorum numerus ingens erat, pretiosis uestibus et aureis nummis expungeret, gregariis et tironibus argentum daret, barbaros omni genere largitionis honoraret.

nam quod uiueutium bona [*](1 quoquis C, corr. Bal 5 magistris suis Cuperus, item BentUius 6 reliquerant Heumann (qui reliqui del., item Dtltbner). reliquerunt C; fecerunt anonymus p. 58, sed Buenemann confert Plaut. Cist. r 2, 5 (786 Schoell) nunc quod ad UOB, spectatores, relicuom relinquitur et I 3, 40 (188) quod relicuom restat 7 horrealillllllll (5 hastae er., iam a in ras.) C 8 debita] tributa Heumann famis C, lOrr. Bal 9 W on ferentibus Bal, feriantibus anonymus p. 58, etiam Betitleius lego, agris feriantibus. R. B. ascrips. 11 suos Columbus, eos C, quod retinet Bal; milites Heumann, aulicos Cellarium secutus Fritzsche aspernarentur, sed rent in ras., C etj del. Heumann, aes cum Bauldric Duebner effundebat Cuperus, effundebant C; effunderent ed. Oxon. 1680 12 passim] pecuniam Heumann, sed cf. Buenemannum; fort. tamen haec uox excidit delicto (sic) C, corr. Bal satellites (uti milites) ed. Oxon. 1680, utrumque etiam alii, milites Bentleius quoque, satellites recte defendit TollitUl. lites C, quod retinet Bal; diuites Cuperus; ad satellites cf. Rufin. H. Eccl. VIII17 et (sc. Maximinus) montes auri ut ita diaerim congregatos familiaribus suis ac satellitibus largiebatur (Euseb. H. Eccl. VIII 14, 11 πλούτους ὰϑρόως xal σωροὺς χρημάτων τοὶς ὰμϕ αύτον ϰόλαξιν ὲόωρεῑτο). 13 nummis] annulis Duebner 14 expungeret Columbus et Cuperus (explicat Buetlsmann), expungerent C; excoleret (ti. e. demulceret\') ed. Oxon. 1680, expleret Tollius, expingeret cum Bawdrto Duebner 15 largitionis Bal, largitionibus C )

217
uel auferebat uel dono suis dabat, ut quisque petierat aliena, nescio an agendas illi fuisse gratias putem, quod more clementium latronum incruenta spolia detrahebat.