De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Iam decimus et octauus annus agebatur, cum percussit eum deus insanabili plaga. nascitur ei ulcus malum in inferiori parte genitalium serpitque latius.

medici secant curant. sed inducta iam cicatrice scinditur uulnus et rupta uena fluit sanguis usque ad periculum mortis. uix tamen cruor sistitur. nona ex integro cura. tandem perducitur ad cicatricem.

rursus leui corporis m<otu u)ulneratnr: plus sanguinis quam ante decurrit. albescit ipse atque absumptis uiribus tenuatur, et tunc quidem riuus cruoris inhibetur.

incipit uulnus non sentire medicinam: proxima quaeque cancer -inuadit et quanto magis circumsecatur, latius saeuit, quanto curatur, increscit. [*](LOCI AVCTORVM EXPILATOHVM SIMILES c. 33, 1. 7—9] Euseb. H. E. VIII 16, 4 s. Vito Const. I 57, 1 a. ) [*]( 1 <tandem eius> contumacia Eeumann 2 Maximinum Bal (secund. curis ap. Bauldrium secutus Columbum qui Maiiminum, Mazentmm et Constantinum proposuerat), maxencium C 3 Maximinusl Maxentius or Buenemann Fritzsche 5 nuncupato C, corr. Bal 6 TITI C nominari Toinard, munerari C; numerari Bal 9 curant] urunt Boherellus, item Bentleius, \';urunt> curant Columbus 10 scinditur Bal (in Erratis, quod probat Halm p. 162, in textu inductam iam cicatricem scindit, Graeuius rescindit, cf. Lact. Inst. VI 24, 21 rescissis uulneribus), scindit C; scindit se Columbus 11 uix tamen s. I. ex uitamen C; uix tandem cum Boherello et Galio Duebner 12 tandem Bohertllus, tamen C perdicitur C, corr. Bal 13 post corporis m particula primi uersus folii 10 b spatium 10 f. hastarum continens interiit (cf. ad p. 208, 9), post llneratus superest; m<otu u)ulneratus Bal (in Erratis); motione Lenglet; uulneratur Gale; uulnerato plus Columbus; uulnere rescisso Tollius, nnlnus natum Brandt 16 proxima Bal, pro maxima C 17 seuit C, serpit anonymus p. 55 18 increscitj aegrescit Gale )

211
  1. cessere magistri,
  2. Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus
  3. .
undique medici nobiles trahuntur: nihil humanae manus promouent.

confugitur ad idola: Apollo et Asclepius orantur, remedium flagitatur. dat Apollo curam: malum multo peius augetur.

iam non longe pernicies aberat et inferiora omnia corripuerat. conputrescunt forinsecus uiscera et in tabem sedes tota dilabitur. non desinunt tamen infelices medici uel sine spe uincendi mali fouere curare.

repercussum medellis malum recidit introrsus et interna comprehendit, uermes intus creantur. odor it non modo per palatium, sed totam ciuitatem peruadit. nec mirum, cum iam confusi essent exitus stercoris et urinae.

comestur a uermibus et in putredinem corpus cum intolerandis doloribus soluitur.

  1. clamores simul horrendos ad sidera tollit,
  2. quales mugitus, fugit cum saucius aram
  3. taurus
  4. .

adponebantur ad sedem fluentem cocta et calida animalia, ut uermiculos eliceret calor. quis resolutis inaestimabile scatebat examen et tamen multo maiorem copiam tabescendorum uiscerum [*](LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES 1 s.] Vergil. Georg. 111 549 s. 11 ss. p. 212, 5 ss. p. 214, 5 ss.] II Machab. 9, 9 88. 13. 28. 15 88.] Vergil. Aen. II 222 ss. ) [*]( 2 phillides. cirona. metomus. melilphius C, ex rergil. corr. ed. Oxoti. 1680 3 contrahuntur Graeuiua 5 \'non> dat Gale, negat Heumann 7 sedis C, corr. Bal U repercussum medelis Toinard, repercussis medullis C; repercussis medelis Nic. Heinstus, percussis medullis Graeuim 10 recedit Gale cfipraehendit C 11 odor it Brandt, odoritatem C (librario iam proximum ciuitateui obuersabatur); odor teter (om. it) Bal in Erratis ed. 1679, odoris diritas Becufld. curis ap. Bauldrium, odor autem ed. Oxon. 1680, odoritas tetra Cuperus, odor ita teter uel odoris foetor Columbus, odor it autem Nic. Heinsius Boherellus Is. Vossius (sed hic (uel is autern\') alii, odor itat (iam) Schoell 13 comestur Columbus, cdmestus C; urinae comesti a uermibus Bal (in Erratis) 14 intole»randis (a? er.) C 16 qualis Ytrgil. fugit cum saucius aram rergil., fingit saucius C 18 apponebantur C 19 eligeret C, corr. Bal quia pro quibus errore librarii ortum uid. 20 tabescentium Columbus et alii, sed ad tabescendorum cf. Sittl, Archiu. lexicogr. et gramm. lat. 1520 )

212
pernicies fecunda generauerat.

iam diuerso malo partes corporis amiserant speciem. superior usque ad uulnus aruerat et miserabili macie cutis lurida longe inter ossa consederat. inferior sine ulla pedum forma in utrium modum inflata discreuerat.

et haec facta sunt per annum perpetem, cum tandem malis domitus deum coactus est confiteri. noui doloris urgentis per interualla exclamat se restituturum dei templum satisque pro scelere facturum. et iam deficiens edictum misit huiusmodi: