De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Nuncupato igitur Licinio imperatore Maximinus iratus nec Caesarem se nec tertio loco nominari uolebat.

mittit ergo ad eum saepe legatos, orat sibi pareat, dispositionem suam seruet, cedat aetati et honorem deferat canis.

at ille tollit audacius cornua et praescriptione temporis pugnat: sese priorem esse debere, qui prior sumpserit purpuram; preces eius et mandata contempsit.

dolet bestia et mugit, quod cum ideo ignobilem fecisset Caesarem, ut sibi obsequens esset, is tamen tanti beneficii sui oblitus uoluntati ac precibus suis impie [*](2 circumsepto C 4 hisdem C 6 quae-quaes;tos Boherellua, item Graeuius, nisi quod enpi a labro scribit et post quaesitos uirgulam ponit, Que quam tolerabilia sint eripi a labore hominum cibos labore questos C; quamquam intolerabile sit eripi ab ore hominum cibos labore quaesitos Bal (in Erratis); quae cum intolerabilia sint ed. Oxon. 1680; alia ap. Bauldrium 7 ad a labore (sic Le Nourry) etiam Bentleius ab ore ascripa. 8 sustentabilej tolerabile Bal, sustentabantur Heumann, sustentabilia Halm futurorum <fructuum> Cellarium secutus Heumann 9 quod aurum quod argentum C, corr. Bal 11 haec Bauldri, hoc C 16 Maximinus Bal, maximianns C 20 praescriptionem C, corr. Bal 22 contemnit Tollius rugit Bauldri cum Boherellus, eum C; quem Sir. Heinsius; quod eum adeo-esset, et is Bauldri 23 his C )

210
repugnaret.

uictus contumacia tollit Caesarum nomen et se Liciniumque Augustos appellat, Maximinum et Constantinum filios Augustorum. Maximinus postmodum scribit quasi nuntians in campo Martio proxime celebrato Augustum se ab exercitu nuncupatum. recepit ille maestus ac dolens et uniuersos quattuor imperatores iubet nominari.