De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Sic amisso imperatoris ac soceri honore humilitatis impatiens alias rursus insidias machinatus est, quia semel habuit inpune.

uocat filiam Faustam eamque nunc precibus nunc blandimentis sollicitat ad proditionem mariti, alium digniorem uirum pollicetur: petit, cubiculum patens relinqui et neglegentius custodiri sinat.

pollicetur illa facturam et refert protinus ad maritum. componitur scaena qua manifesto facinus teneretur. supponitur quidam uilis eunuchus qui pro imperatore moriatur.

surgit ille nocte intempesta, uidet omnia insidiis opportuna. rari excubitores erant et ii quidem longius: quibus tamen dicit uidisse somnium quod filio suo narrare uellet. ingreditur armatus et spadone obtruncato prosilit gloriabundus ac profitetur quid admiserit.

repente se ex altera parte Constantinus ostendit cum globo armatorum. profertur e cubiculo cadauer occisi: haeret manifestarius homicida et mutus stupet, quasi

  1. dura silex aut stet Marpesia cautes:
impietatis ac sceleris increpatur. postremo datur ei potestas liberae mortis, [*](LOCI AVCTOBVM EXPILATORVM SIMILES 23 Vergil. Aen. VI 471. ) [*]( 1 quid (ante ei) Bal, quod C 3 terga C, corr. Bal rese.rantur, litt. incerta er., etiam r in ras., C 4 ad trahitur C 9 abiit Bal, habuit Bentleius (ex C) ascrips. 13 cfiponitur C schena C 14 subponitur C eunucus C 15 imtempesta C 16 oportuna C . eiibi ex∗̥∗̥∗̥∗̥∗̥∗̥tores C hii C 17 uidisse <se> anonymus p. 63 18 prosilit Tollius, prosiliit C 19 quid admiserit (uel quod admiserat) Tolliua, IS quod admiserit C 23 sil... C cautis C, e Vergilio corr. Columbus )
208
  1. ac nodum informis leti trabe nectit ab alta.

ita ille Romani nominis maximus imperator, qui post longum temporis interuallum cum ingenti gloria uiginti annorum uota celebrauit, eliso et fracto superbissimo gutture uitam detestabilem turpi et ignominiosa morte finiuit.