De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Hoc igitur scelere perpetrato Diocletianus, cum iam felicitas ab eo recessisset, perrexit statim Romam, ut illic uicennalium diem celebraret, qui erat futurus a. d. duodecimum Kalendas Decembres.

quibus sollemnibus celebratis cum libertatem populi Romani ferre non poterat, impatiens et aeger animi prorupit ex urbe impendentibus Kalendis Ianuariis, [*](LOCI AVCTOR VM EXPILATORVltl SIMILES 1 b.] Minuc. c. 37. 1. Cyprian. Epist. X 2. ) [*]( 1 illut C 3 Imanes elefantos C 4 subiungentem Nic. Heinsius, subiugantem C 6 omnis C, corr. Bal 8 pr. nichil C, sic saepe 13 uincit C. corr. Bal 14 gJorissimas C 15 zabulis C, corr. Bal; cf. ad p. 189, 23 17 superarc C (reete f). corr. Bal 20 dei Bal 23 ad XII. kf. DCB. C; XV Seeck, Gesch. d. Untcrgangs d. antiken Welt I. Anh. p. 409 (conl. Euseb. mart. Pal. I 5-11 4); ad ad (sic LeNourry cum Bal) Bentleius ante diem ascr. 24 sollGpnibus C 25 cum (etl C)] quod Tollius, sed cf. ad p. 183, 1 s. libertate C, coir. Bal 26 inpendentibus ki. iar. C )

191
quibus illi nonus consulatus deferebatur.

tredecim dies tolerare non potuit, ut Romae potius quam Rauennae procederet consul, sed profectus hieme saeuiente, frigore atque imbribus uerberatus morbum lenem, at perpetuum contraxit uexatusque per omne iter lectica plurimum uehebatur.

sic aestate transacta per circuitum ripae Istricae Nicomediam uenit morbo iam graui insurgente: quo cum se premi uideret, prolatus est tamen, ut circum quem fecerat dedicaret anno post uicennalia repleto.

deinde ita languore < eat > oppressus, ut per omnes deos pro uita eius rogaretur, donec Idibus Decembribus luctus repente in palatio, maestitia et lacrimae iudicum, trepidatio et silentium tota ciuitate.

iam non modo mortuum, sed etiam sepultum dicebant, cum repente mane postridie peruagari fama quod uiueret, domesticorum ac iudicum uultus alacritate mutari.

non defuerunt qui suspicarentur celari mortem eius, donec Caesar ueniret, ne quid forte a militibus nouaretur.

quae suspicio tantum ualuit, ut nemo crederet eum uiuere, nisi Kalendis Martiis prodisset, uix agnoscendus, quippe qui anno fere toto aegritudine tabuisset.

et ille Idibus Decembribus morte sopitus animam receperat, nec tamen totam. [*]( 1 consolatus C 3 post hieme distinguit Bal, sed ad hieme saeuiente cf. c. 45, 2 4 at Gale, ac C contraxit Graeuius, traxit C 5 iter part. ras. ex inter C lecticft, sed - er., C 6 Hiatricae (ud Hietriae) Xic. Heinsius, unde Istricae alii, strige C; strigae Bal in ed. 1679, secund. curis (ap. Bauldrium) Istricae probare uid., strigae defendere temptat Henr. Dodwell \'Dissertatione de Ripa Striga\' editioni Lactantii Sparkianae (Oxon. 1684) subiecta (in ed. liauldrii II p. 331 ss., Lengleti II p. LXIV ss.), Phrygiae ed. Oxon. 1680 p. 108, Strigoniae Spark 7 granius Tollius; iugruente anonymus p. 45; grauius urgente Buenemann quo cum Colomesius, quod cumque C; utcunque ed. Oxon. 1680, quo utcunque Columbus, item Duebner 9 langore C est add. Heumann 11 s. maestitia-ciuitate (cf. pcr omnes deos u. 9). iam distinxit Brandt, maestitia et lacrimae, iudicum trepidatio et silentium (at cf. u. 14 iodicum-mutarj). tota ciuitate iam cum Baluzio edd., nisi quod silentium tota cinitate. iam anonymus p. 46 13 posttridie C 14 ac Bal, ad C 16 quit C militibus ex milite C 17 inualuit anonymus p. 46 18 kl mire C 19 tota C, corr. Bal 20 morte aut delendum aut pro mortuo scribendum uid. Graeuio, morbo Cellarius, )

192
demens enim factus est, ita ut certis horis insaniret, certis resipisceret.