Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

In duplici autem die sexto ob septimi requiem mannae congregatione spiritalium operum accumulata praeparatio admonetur praeparatis bonis tum, cum requies adsit, usuris. denique quod de sexto die superest, non corrumpitur. cum, quod extra mensuram ceterorum dierum sit, faeteat.

ita et his, quae extra praeseriptum sint, praesumpta corruptio est. in hoc igitur aetatis nostrae tempore operandum est, quo uti possimus in requie. tempus autem huius sexti millesimi anni est, quod sub numero diei sexti significatur propheta dicente: quia anni mille in c o nspectu domini tamquam dies una.

alitur ergo populus die septimo, id est requie domini, cibis pridie conditis et his, quae praeparauerat, utitur non reperturus septimo, quo ali possit, multis in campum prodeuntibus et nihil repperientibus, conclusis scilicet temporibus saeculorum nihil aliud in usum requiei nostrae, quam quod ante a nobis sit praeparatum et conditum, reperturi.