Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Atque etiam illud contuendum est, quod manna in temptationem datur: per eius obseruantiam unusquisque, an praeceptis dei sit idoneus, probaturus. ita enim scriptum est: dixit d ominus ad Moysen: ecce ego pluam uobis panes [*]( 1 Ex. 15, 27 5 cf. Kx. 15, 23 8 cf. Luc. 10, 1. 17 10 Ioh. 6, 67 15 cf. Ex. c. 16 30 Ex. 16, 4 ) [*]( 4 consumatur A 10 in fideles Pil 13 mentio A 15 coturni cuui A 16 re A 19 eorum llum matutino] miiturius Gam 21 habundat A 23 relecta Lin lelicta A Gam,. cf. Kx. 16, 20 sq. el injrn p. 28, 26: collecta 4J4 sexto Fed sexta A 29 unusquisque—probaturus Emj pro nom. abtol. haM )

28
de caelo et exiet populus et colliget unius

diei in diem, ut temptem eos, si ingrodietur in legem meam an non. de carnibus uero ita dictum est: ad uesperam editis carnem et mane replemini

pane..comestio ad uesperum in carne, expletio autem mane significatur in manna. ergo quod ad carnem pertinet, illud est, quod populus in deserto manens desiderio consuetudinis detinetur; nam carnes Aegypti desiderat. assumit ad uesperum, infidelis scilicet deo et promissorum eius impatiens usque ad consumma-

tionem saeculi, quae significatur in uespere, desideriis mundi, qui sub Aegypto frequenter significatus sit. denique semel tantum hanc carnem populus habuit, ut data non ad usum necessarium, sed ad praefigurationis significantiam doceretur. in manna uero temptatio est; temptatur enim per eam populus, utrum oboediens deo futurus sit, id est utrum uerum de caelo panem digni erunt sumere, et temptationis huius ratio de consequentibus expetenda est.