Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Uerum quia omnia deus poterat, arcanum operationis suae in tempora reseruatum molitur in praesens. populo namque in deserto moranti.aqua inutilis erat et quidem populos pro aquis saepe nuncupatos repperimus, cum dicitur: uiderunt te aquae, deus, et timuerunt, et rursum: omnes aquae, plaudite manibus.

ergo siue ipsae per naturam suam aquae amarae siue omnis populus in deserto manens et nondum promissionis terram adepturus per murmurationem, quae ex contumacia gignitur, amarus ligni sacramento dulcis efficitur. et non solum ab eo, quod erat, deficit, sed in melius et ultra usum necessarium mutatur; non enim solum amara esse desiit, [*]( 5 cf. Ex 15, 23—27 9 cf. Cicero de oratore 111 18 22 Vs. 76, 17 23 cf. Ps. 46, 2 ct Ps. 97, 8 ) [*]( 4 ueritati 1\'it Lill ueritatis AGam 5 initio huius capilis nonnullae uoces in A non nisi difficulter leguntur eni (lill. jere euanuerunt) A autem Gam sitit Lin sitiit aqua: amara est Gam 10 hoiror A sensum Gam sensu A sensus Lin 13 inanimis Pit in amis A anoleret A a. c. 15 aborrebat A , 17 existimandus Litl existimandum AGam 19 archanum A 23 de forma loci s. scripturae u. Shulien III 130 24 plaudete A )

26

sed dulcis est reddita. lignum ergo et in praesentem aquam operatur et in populis sub aquae nomine nuncupatis sacramento uirtutis suae utile est.