Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

In deserto enim populus sitiit, aqua amara est, murmur in ducem est, lignum ostenditur tinctuque eius aqua dulcis efficitur et in eo et iustificatio et iudicia et temptatio decernitur.

atque exinde ad duodecim fontes aquarum et septuaginta arbores palmarum uenitur et apud aquas considitur. auertant licet mentes studia obnitentium et infidelium error inoboedientiae obice sensum intellegentiae suae obseret, non tamen tanti operis poterunt ignorare uirtutem.

quid enim in se momenti lignum habebat quamue efficaciam in se materies inanimis continebat, ut amaritudinem aboleret, ut dulcedinem gigneret, ut naturam et inueheret et auferret, dum id, quod triste abhorrebat, dulce sentitur?

et quia in eo, quod ad praesens gerebatur, efficientia est uirtutis dei in aliud naturam ex altero transferentis, tamen non eguisse ligni officio existimandus est, ut demutationem aquis non nisi eius intercessione praestaret.