Spuria

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Ad quem cum per multas et longas et difficiles uias uenissem, uidens eum statim procidi. adest enim tam pulcher iuuenis, ut ante conspectum eius nemo audeat consistere.

qui ubi procidisse me uidit, interrogare me iussit, quid uellem et quid rogarem. et ego respondi audisse me de ueste sua et margarita et uenisse et, si eam mihi dignaretur praestare, esse mihi filiam, quam uehementer diligerem, cui hanc uestem atque margaritam quaererem. et inter haec prostratus in faciem fleo plurimum et noctibus ac diebus gemescens rogo, uti audire dignaretur precem meam. ,