Liber ad Constantium Imperatorem
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
Recognosce fidem, quam olim, optime ac religiosissime imperator, ab episcopis optas audire et non audis. dum enim, a quibus ea requiritur, sua scribunt et non deum praedicant, orbem aeternum erroris et redeuntis in se semper certaminis circumtulerunt. oportuerat humanae infirmitatis modestia omne cognitionis diuinae sacramentum illis tantum conscientiae suae finibus contineri, quibus credidit, neque post confessam et iuratam in baptismo fidem in nomine patris et filii et spiritus sancti quicquam aliud uel ambigere uel innouare.
sed quorundam aut praesumtio aut facultas aut error apostolicae doctrinae indemutabilem constitutionem partim fraudulenter confessa est et partim audacter egressa, dum in confessione patris et filii et spiritus sancti ueritatem naturalis significationis eludit, ne quid maneret in sensu, quod in regenerationis sacramento est confitendum. ob hoc penes quorundam conscientiam nec pater pater nec filius filius nec spiritus sanctus spiritus sanctus est.
sub cuius necessitatis tamquam improbabili occasione scribendae atque innouandae fidei exinde usus inoleuit. qui postquam noua potius coepit condere, quam accepta retinere, nec ueterata defendit nec innouata firmauit et facta est fides temporum potius quam euangeliorum, dum et secundum annos scribitur et secundum confessionem baptismi non tenetur. periculosum nobis [*](8 Matth. 28, 19 ) [*]( 1 exspectatio Bp.c.m2,C 3 episcopo Ba.c.m5 optas (op in ras. m2) C et s.l.Bm4 4 suam (sc. fidem) Eng deum Fed dei λ Eng (quae) dei (sunt) 6 oportuerat] add. enim S humanae (-ne C humanitate Bad) infirmitatis (ac add. Bad) modestia Cp.c.m2,GӨ humanitate infirmata (infirmitas Ba.c. infir- Illata Bp.c. infirmitate JEm2 in- exp. 0) molestia (-am BCm1MO modestia Em2) H, Ca.c.m2, π omnem H, C p,r. diuinae cognitionis E 7 tantum] tam .J 8 baptism Ba.c.m4 fidem] add. et Bp.c.m4, LW 9 fili B spiritu Ca c. 11 facilitas C p.c.m2,GπӨ fatuitas susp. Cou inde mutabilem 0 in demutatione (bilem s.l.) E 12 pr. partim] partem Ba.c.m?, C a.c.m2 et om. COli atl. partim] partem B parte C a.c.m2 13 fili B spiritu C a.c. 14 ne quid G neque id (alt, e eras. el id s.l.) C,π Bad neque ut B ne id Era LypOilCou manet JEm2MO sensum B, Ca.c.m2 quod] sed 0 15 confidendum MO paenes B 16 pater nec (nec del.) pater J filius nec (nec del.) filius J 17 subler necessitatis tamquam lineam duxil Cm2, om. G probabili (im s.l.) B 18 occasionis B, Ca.c.m3 exinde exp. Cm2 19 nouam R, C a.r. 20 defendet B,C a.c.m3 21 scribituret] Bm4 Cm1πΔ describituret Cm2G Cou scribturae Bm1)