Hymni

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

  1. Lumen fulsit a lumine
  2. deusque uerus substitit ex deo
  3. uero, non aliud habens
  4. ortus unigena, quam innascibilis pater.
  5. Mirum hoc opus est dei,
  6. aeternus ut incorruptibilis deus,
  7. ortu qui careat, quia
  8. sit sempiterna uirtus, quod est deus,
  9. Non natis, quibus est in bonis,
  10. ex sese placidus gigneret in deum;
  11. ac sic in unigena deo
  12. hoc ipsud ortu, quod genitum est, caret.
  13. O felix duum unitas!
  14. alterque cum sit mixtus in altero,
  15. unum sic faciunt duo,
  16. sit in duobus cum, quod est in altero.-
  17. Paret sed genitus patri
  18. omnemque ad nutum attonitus manet;
  19. et scire non est arduum,
  20. quid uelit se sequi, (quem) penes est pater.