Hymni

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

  1. Felix, qui potuit fide
  2. res tantas penitus credulus assequi,
  3. ut incorporeo ex deo
  4. perfectus fuerit progenitus dei.
  5. Grande loquimur et deum
  6. uerum: ut genitor, quicquid inest sibi, .
  7. aeternae decus gloriae
  8. totum in unigenam ediderit deum,
  9. Hinc unus merito bonus
  10. ipsum, quod deus est, extra inuidiam sui
  11. gigni uellet in alterum
  12. transformans se, ut est, uiuam in imaginem.
  13. Istis uera patet dei
  14. uirtus: cum dederit omnia, non tamen
  15. ipsis, quae dederit, caret
  16. cuncta, quae sua sunt, cum dederit, habens.
  17. Kara progenies dei,
  18. connatum cui sit omne decus patris!
  19. nil natae eguit dari,
  20. sed natum simul est, quicquid erat dei.