Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Et quia proximiores estis deo effecti, uestris orationibus me uestrum consacerdotem famulum dei ad dominum subleuate. ut superuenientes impetus, qui de die in diem, cum annuntiantur, - grauiora uulnera infligunt, tolerabiliter ferre possim, ut inuiolata

fide, saluo statu ecclesiae catholicae, parem nobis dignetur me dominus efficere. et quia cupio, quae gesta sunt in ipsa congressione, fidelius scire, obsecro sanctitatem uestram, uniuersa fideliter litteris intimare dtgnemini, ut additamentum maius uel ipse animus, qui diuersis rumoribus cruciatur, uel uires corporis ipsius, quae iam extenuatae sunt, de uestra cohortatione possint sentire. et alia munii: Deus uos incolumes custodiat, domini fratres.