Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Igitur si quis ignorationis captum resipiscens sermonis nostri aduocatione lenissima illud uirus in se pestiferum Arriani dogmatis subdolum ac latebrosum fuerat expertus, reparatus exhauriat, condempnet uehementiusque in auctores eius insaeuiat, quos in se uiolentos expertus est totumque se fidei apostolicae et catholicae usque ad Nichenae synodi conuentum de integro mancipet; per quam professionem, etiamsi quibusdam leue et remissum uidetur, recuperet id, quod per astutiam rectitatis amiserat.

uerum si aliquis tam stolidae mentis, quod haud credo, fuerit inuentus, qui non solum nolit conuerti antidotum recipiens sanitatis, (uerum) uenenum uirusque noxius sese uindicare crediderit, et ratione uincetur et auctori perfidiae perdite deputatus ecclesiae catholicae spiritali uigore plectetur. EXPLICIT. [*]( 8 cf. Esai. 5, 20 17 sqq. cf. ep. Liberii ad Maccdonianos apud Socr. h. e. IV 12 ) [*]( 1 cum dictum cst] contendentes Cou parcendum Cy parcerdum A - Ariminum Cou arriaminum A 3 erroris Cou errori A seueritas Cou ceritas A repudianda Fed repidienda A repedanda CFab rependenda Cou cui del. Eng 5 aciui A hac usi Eng accussi A accusati C hanc adunati Cou sententiam Cy multos] om. Cou multis CFab parcendum] praem. uiaum 1 Cou 7 caliginis Eng caligines A et caligines C et caliginey 8 quae Cy 9 uindicantes] uenditantes y 10 nostrae aduocationis A 11 benissima T breuissima Fab arriane A 12 latebrosum] tenebrosum CFab exauriat A 14 uiolentos Cp. c. uiolentus A, Ca. c. 16 lene Eng 17 retitatis A 18 haud r p. c. aut A, Ca. c 19 nolit y nolet A nollet C p. c. nole Ca. c. recipiensanitatis A uerum (etiam) add. Cou 20 noxius] potius coni. Cou se Cou indicare] praem. posse Cou 21 auctori y, (sei Cou coni. auctoribus) auctoris A perdite Cγ perditae A spiritalis ACml )

158