Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Cum igitur patribus nostris cognitum fuisset et Arrios duos profanissimae fidei praedicatores extitisse seque longius non iam opinio, sed iudicium labis istius tetendisset, ex omnibus orbis partibus in unum aduolant Nicheamque concurrunt, ut exposita fide populis et in luce intellegentiae cognitionis diuinae itinere directo intra ipsos auctores suos emergentis mali seminaria necarentur. tradebant autem Arrii talia:

\'patrem deum instituendi orbis causa genuisse filium et pro potestate sui ex nihilo in substantiam nouam atque alteram deum nouum alterumque fecisse\', profani in patrem ex nihilo opinantes aliquid ei simile potuisse generari, blasphemi in Christum infinitatis cum paternae generositate expoliantes, ut, cum didicissent ex persona patris: non est deus alius praeter me et filio: ego in patre et pater in me, et: ego et pater unum sumus, sanctae in utroque unitatis uinculum abrumperent non extantis creationis substantiae dantes dei filio domino nostro Iesu Christo initium de tempore, ortum de nihilo, nomen ex altero.