Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Sed cur abnegatae Marcello communionis Athanasius reus esserescribitur ? numquid propter libri uitium Marcellus abstentus est? testes ipsi sunt ex institutis eius Fotinum peruersitatis istius initia sumsisse. nam negata sibi ab Athanasio communione ingressu sese ecclesiae Marcellus abstinuit. ita communio cum eo inita fidem de subiectione (et) traditione regni docet, negata rursum prauitatem doctrinae alterius ostendit.

ac sic utrumque uiri istius iudicium caret culpa, cum in data communione synodi sit secutus adsensum, in abnegata uero ipso se Marcello abdicante olo sine ulla synodi auctoritate. uerum omnis ista alterius causae et doloris est quaestio. et quamquam conceptis iam diu in Athanasium odiis suis satisfiat, in maiorem tamen sceleris gradum molitio tanta procedit.