Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Superioribus igitur litteris datis uenia indulgetur orantibus,, reditus ad catholicam fidem cum communione donatur, maxime cum Sardicensis synodi ueritatem ipsae orantium ueniam litterae continerent. (21) uerum inter haec Syrmium conuenitur. Fotinus hereticus deprehensus, olim reus pronuntiatus et a communione iam pridem unitatis abscisus, ne tum quidem per factionem populi potuit ammoueri.

∗∗∗∗∗ sed idem Athanasius Marcellum, qui post recitationem libri, quem scriptum ediderat .nam hunc nos quoque habemus — sententia synodi Sardicensis episcopatui erat redditus, ubi quaedam alia noua miscere sensit et ambiguis praedicationibus eius, in quam Fotinus erupit, doctrinae uiam quaerere, a communione sua separat anteriore tempore, quam Fotinus arguitur, praeuentam iudicio meditationem corruptae uoluntatis ostendens et non ex libri editione condemnans. sed quia promptum est ex bono malum effici, praebuit non illis, quae in Marcellum gesta antea fuerant, sed his, quae in Fotinum gerenda erant, auctoritatem.