Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Fotinus Synniensis episcopus fuit a Marcello imbutus; nam et diaconus sub eo aliquandiu fuit. hic corruptis innocentiae moribus ac disciplinis turbare euangelicam ueritatem persistebat nouis praedicationibus. et hoc ita saepe est, ut, cum incrementa

uitiorum detrimenta in amore dei fecerint, uesanum drprauatae scientiae studium increscat. igitur ad tollendum ex episcopatu Fotinum, qui ante biennium iam in Mediolanensi synodo erat hereticus damnatus, ex plurimis prouinciis congregantur sacerdotes, hoc magis solliciti atque anxii turbari rursum miscerique omnia, quod iam pridem plures episcopos reos uel falsorum in Athanasio

iudiciorum uel communionis heresis Arrianae ab ecclesia fuerat necesse resecari. quam oportunitatem nancti Ursacius et Ualens Romanae plebis episcopum adeunt, recipi se in ecclesiam deprecantur et in communionem per ueniam admitti rogant. Iulius ex consilio ueniam, quam orabant, inpertit, ut cum lucro catholicae ecclesiae uires quoque detraheret Arrianis, cum eos, qui unitatem ante turbauerunt, consilii huius et audaciae paenitentes in communionem catholicam per ueniam reconciliatae pacis admitteret. (20) et quia non est nisi de ueritate confessio, nisi de uitio paenitentia, nisi uenia de admisso, Ualens et Ursacius admittendi, ut orabant, [*]( 1 sunt ? sed Cou subieceioni A suggcstioni susp. Cou 3 ambusit A indicandis Fed iudicandi ACy 5 finem ACml _perdidit? oCou 8 fini propositionis Cml Fab 9 obiecta sunt Eng obiectas A obiectans Cm1 obiectant Cm2 obiectatis y 12Ain mg.: de fotico (sic) eretico syrminensis AC (cf.Studien II 6 Bq.) Sirmiensis y 15 nouis Cm2 γ nobis A sepae A 16 amoris ACml fecerunt Cy 17 tollendd A episcopatus A 20 ansii A arrian∗e A 22 fuerat Cy fuerunt A 23 resecare Cy 24 recipi so Cy recepisse A 26 orabant γ orabat A 31 penitentia A 32 ueniam A )

143
in communionem de Athanasii innocentia, de iudicii falsitate, de Arrianae heresis piaculo talibus litteris ante profitentur. [*]( 1 innocenciā A falsitatem A )