Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Nam propter haec necessario concilium apud Caesaream Palaestinam primo uidetur esse condictum et, cum minime ab ipso uel ab eius satellitibus ad supradictum concilium occurreretur,

post alterum annum in Tyro propter eius facinora necessario iterum celebratur. aduenerunt episcopi do Machedonia et de Pannonia, Bitynia et ex omnibus partibus Orientis imperatoris iussione constricti. quique actis Athanasi flagitia criminaque cognoscentes non passim nec temere accusatoribus credunt, sed suo de concilio inlustres et laudabiles episcopos eligunt atque in rem praesentem, ubi res gestae erant, de quibus arguebatur Athanasius, mittunt. quique oculata fide cuncta aspicientes atque uera cognoscentes

ad concilium redeunt eiusque crimina, quae ab accusatoribus obiciebantur, suo testimonio uera confirmant. unde 〈in〉 praesentem Athanasium dignam pro criminibus sententiam dicunt. propter quod de Tyro fugiens imperatorem appellat. audit etiam imperator. quique interrogatione habita omnia eius flagitia recognoscens sua ilium sententia in exilium deportauit. his ergo ita cedentibiis rebus cum Athanasius damnatos digne in exilio haberetur ob meritum facinorum suorum sacrilegus in deum, in mysteria sacra profanus, in basilicae demolitione uiolentus, in episcoporum exitiis innocentiumque fratrum persecutione horrendus, ab omnibus episcopis in reiciendis malis seruatur auctoritas legis, canon ecclesiae et apostolorum sancta traditio.