Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Uerum illi supradicti etiam haec aduersus nos machinabantur. et quoniam sciebant nos non posse sibi scelestorum beneficio communicare. ex scriptis nos imperatorum terrere putabant, ut inuitos ad suam communionem traherent. et spectabant diuidi totius mundi profundam ecclesiae aeternamque pacem propter

Athanasium et Marcellum, per quos nomen domini blasphematur in gentibus. quos oportebat, si in se aliquid timoris dei habuissent, ne turbor iste. qui per ipsos natus est. permaneret, a sua prauissima praesumtione uel sero discedere. ne ipsorum causa contra sese scinderetur ecclesia. aut si in his, qui pro ipsis certantur, metus dei esset. etiamsi nihil damnabile apud ipsos inueniretur. tamen uel quod propter ipsos unitas ecclesiae scinditur et propter insanam rabiem cupiditatemque honoris pax profunda subuertitur. exsecrari eos ac perhorrere deberent. [*]( 8 I Reg. 2, 25 10 I Cor. 11, 16 22 cf. Esai. 52, 5 ) [*]( 1 hacγ ac A 2 celebrare AC 3 secundum] add. eos Cou 5 donantes] praem. sumus COli 7 blasphemias Con fuerit Fab 11 orauit A 15 dicamur Cou dicere A, fort. quod nefas cst dicere, a domino etc. 18 ety ut A 1!1 terrae reputabant AC 20 imuitos A spectabunt Fah 21 profundum C t\'nb 22 perj propter Cy 23 si C sei A 24 turbo Cγ 23 discederent AC, corr. γ 2G ecclesiam A hiis C iis γ certant Cγ 27 nihilj add. esse γ 2S uel] et Cou, om. C Fab insanam C insaniam (all. i postea del.)A 29 honorum CCou )

63