Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Quae uero ipsi egerint uel quale concilium habuerint. hinc addiscere poteritis. nam Protogenes, sicut supra diximus, apud acta anathematizans Marcellum ut Paulum postea eos in communionem suscepit. Dionisium uero ab Klida prouinciae Acaiae, quem ipsi exposuerunt, in concilio habuerunt. simul secum et exponentes ut expositi. iudices et rei [et] communicantes mysteria diuina pertractant.

Bassum autem de Diocleciana ciuitate in flagitiis sceleribusque detectum et merito de Siria deportatum ordinauerunt episcopum. quique apud ipsos sceleratius uiuens detectus et ab ipsis damnatus cum ipsis hodie uidetur esse coniunctus. Aetio<uero> Tessalonicensi Protogenes frequenter probra multa criminaque obiecit, quod diceret illum concubus et habuisse et habere, cui communicare numquam uoluit. nunc uero in amicitiam receptus, quasi peiorum consortio expurgatus, apud ipsos habetur ut iustus.

Asclepas autem cum ad Constantinopolim ciuitatem propter Paulum uenisset, post immanitatem rerum atrocitatemque commisit, quae media in ecclesia Constantinupolitana gesta sunt post mille homicidia, quae altaria ipsa humano sanguine coinquinauerunt, post Inferfeetiones fratrum extinctionesque gentilium, hodieque cum Paulo, cuius causa haec gesta sunt, communicare non cessat, sed (et) illi, qui per Asclepan Paulo communicant accipientes ab eodem scripta atque ad illum mittentes. [*]( 4 scihismati A 5 iniuria A 12 Elida Fed (ct. Studien II 43) elica ATCCou etica S\'S\' acaic A 14 et del. Cy communicante A 15 de dioclicianam ciuitatem (utrumque m del.) A 18 Aethio Cou et. io A et quia Io. Fab et quia loannes Labbe uero add. Fed 19 tessalonicensis C Thessalonicensis FabLabbe protogenis AS1S2, corr. Cou Protogeni CFab proba A 20 quod y quo AC concubinas Cou 22 habetur y haberetur A 24 rerum) corum Eng commisitj praem. quae Eng 25 iesta A 26 conguinauerunt .1. corr.C 28 cessat y cessant AC 29 et add. y Asclepam y )

62