Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Plures secundum apostolum sunt. qui sapientiam sequentes sapientiam dei reprobauerunt, ob quod stultam fecit deus saeculi sapientiam. quid enim infidelibus stultius est, qui praeter illum communem inreligiosorum errorem etiam hoc adiciunt piaculi, ut diuina scripturarum eloquia putent perfectae doctrinae carere ratione? et quia pro impietate sui diuinorum dictorum capaces esse non possunt, ad contumeliam caelestium pro excusatione hebetudinis prorumpunt dicentes, nihil in his rationabile, nihil esse perfectum, ea, a se dicantur, sola esse erudita et doctrinis expolita: stulti deo negantes, adsumere ipsi sibi audent. nec mirum est, si inreligiose de his opinantur, quorum hebetudinis modo intellegentiam non conse- . . uerum quamuis in eo sermone, quem superius habuimus. his. qui sapientiam dei sequuntur, cognitam dictorum perfectionem existimem, nihilque ideo esse, quod non consummatum atque omni ex parte perfectum sit, tamen id quoque etiam in his sextae litterae uersibus absolutius licebit intellegi.

Post superiorem enim sensum ita loquitur: et ueniat super me misericordia tua, domine. salutare tuum secundum uerbum tuum. misericordiam itaque primum deprecatus est, dehinc salutare. salus enim nostra ex misericordia dei est, et bonitatis suae hoc munus in nobis est: et [*](2 et h. 1. om. T72, sed cf. lin. 22 domine h. I. om. V 3 salutare tuum et eloquium tuum h. 1. V 4 saeculi — eapientiam add. m. 2 V. a 6 infidelius stultiusue V 8 diciunt (unt i. ras. 3) R scribturarum V aeloquia R 11 hebetudinis ex habetudinis m. 2 V hebitudinis RCp et fic in/r. 13 et doctrinis uere prudentiae expolita R et doctrinae suBe prudentia expolita Cpe et doctrina et uere prudentiae spoliata V 15 inreligiosae rR eis p om. C 16 pecudu V pecude p consequantar l'1 18 his om. R 19 existiment R existimant V ideo rluantnr'R19existimentReaistimantVideo itcripsi if. A cad. p. 22 ineo VRC eorum p 20 adquae VI ex omni e parte VCp 21 adsolutius V1 23 don (e add. m. 2) V 25 depraecatus est VR et misericordia V. )

412
inde oratio, unde et inchoat deprecantis. dehinc, ne ex incerta et inopinata spe precari propheta existimaretur, primum misericordiam, salutare commemorat, tum tertio subiecit: secundum uerbum tuum, ut hanc orandi fiduciam proficisci secundum uerbum dei, id est ex doctrina legis ostenderet.

Post hunc itaque perfectae orationis ordinem id sequitur: et respondebo exprobrantibus mihi uerbum, quia speraui in uerbis tuis. tenet ordinem ratio perfecta: si. inquit, in me ueniat misericordia tua et salutare tuum secundum uerbum tuum et a te fuero misericordiam consecutus et a te , ut spopondisti, consequens erit, ut his, qui insipientiam mihi et errorem spei et uerbum hoc, quod in te spero. exprobrant, respondeam. quid itaque aduersus hanc prophetae responsionem exprobrare inreligiosa mens poterit? . misericordia primum oratur a deo, salus etiam expectatur a deo; deinde eam spopondisse per uerbum suum deus ostenditur. concluditur itaque exprobrantium impietas ab his, qui in dei uerbis sperant: cum quando deus praedicatur, et misericordiam et salutem ab eo credentium fides sperat, et doctrina spei nostrae sit, ut oratus et misereatur et saluet.

Dehinc sequitur: et ne auferas de ueritatis usquequaque nimis; quia in iudiciis tuis speraui. accipiat humana insolentia humilitatis modestiaeque doctrinam. prius propheta concedi sibi orat, quam se id mereri. ut obtineat. ostendit. omnia uult a bonitate dei in se inchoari; [*](1 incoat ex incoae m. 2 V depraecatis VR 2 et ex inopinata Cp et ex opinata V praecari VR et sic saepissime 4 ut hanc om. V 6 secundum doctrinam legis Cp 6 ostenderet ex ostenderit R 7 post hunc igitur itaquae perfectae V1 9 aperabi V1 perfectae F1 10 eueniat V ueniet p uenerit E & a salutari (Sc a in ras. 3) R tua:= ex t tun = R 11 et an te conseruatus u V 12 qui add. m. 2 r 18 insipientiamihi R et terrorem V 14 respondeant V quid add. m. 2 V 15 irreligioaa pE 16 misaericordia R et sic fere semper 17 deinde etiam C deinde cum V & inde eam p et deinde eam E 18 di add. m. 2 V 19 cum quando et ds V precatur E 20 fides ex fidis R & 22 ne R 24 raodestiaequae VR1 26 optineat R obtineat id r id se inchoari V. )

413
nec tamen causam subtrahit, ait enim : et ne ore meo uerbum ueritatis usquequaque nimis. in quo primum maiestatem eius confitetur, qui semper orandus est; dehinc se non ex inani sperare subiecit dicens: quia in iudiciis tuis speraui. humanae autem temeritatis est hic mos se prius ad obtinendum aliquid, meritum quam mereatur, ingerere et eum, a quo quid postulet, tamquam ex officii debito conuenire.

Sed non nobis, ut modestiae tantum tenuerit propheta rationem; collocationes etiam uerborum uirtutesque sunt, cur ita dixerit: et ne auferas de ore uerbum ueritatis usquequaque nimis. omne oris officium cordis sensui motibusque famulatur. et cur propheta, ne ab ore sibi uerbum ueritatis auferatur, orat, uersus istius consequentia docent. non enim metum hunc prophetae fuisse est, ut sibi ueritatis uerbum ex corde uereretur auferri; ait enim: quia in iudiciis tuis speraui, sperans ergo in iudiciis dei uerbum ueritatis de sibi non metuit auferri scit autem quaedam esse peccata, ex ore uerbum auferant ueritatis. peccatori enim dixit deus: quare tu n a iustificationes meas? non enimait: quareinmemor es mearum? sed monuit eum, qui in peccato mansisset, praedicationis officio abstinere. enim liberum a crimine esse praedicatorem, uult eloquia sua casti corporis casto ore tractari. cauendum igitur est, ne quando ex ore nostro uerbi ueritatis auferatur eloquium. hinc illud est quod apostolus monet: noli neglegere, quod in [*]( 20 Ps. XLIX, 16. 27 I Tim. 4, 14. ) [*]( 1 et ne ex et me m. 2 V ne R 2 aufertaa V auertaa R 6 mos et se scripsi mos est V mos RCpE ad optinendum RCp 7 ingereretr eum corr. m. 2 . V 10 collocationis V conlocationeB RC 11 qur R et ne ex et bene m. 2 V 12 usquaequamque V1 horis officio R 13 sensu C 14 ueritatis suae auferretur R 18 dei supr. add. p 19 scit ex sit m. 2 V 90 peocatori autS V enarras RCpE 91 iustitias RCpE 22 sed peccatorem monuit eum CpE 28 officio - ex offioin = R 25 castis corporib. V a casti corporis CpE tractari ex tractare m.1 R 26 ex ore ueetro V aufereatur corr. m. 1 V 27 illut V. )

414
+ te charisma, ne per neglegentiam ac desidiam indigni uerbi dei simus.

Sed propheta non audet in tantum se a peccato liberum effici uelle, ut non meminerit unum solum esse, qui peccatum non fecerit et dolus in ore eius non inuentus sit, et idcirco subiecit: usquequaque nimis. per modestiam scilicet confessionis et, ut non auferatur a se uerbum ueritatis, orat, et per honorem eius, qui unus tantum sine peccato est, ne usquequaque nimis a se auferatur, expostulat, quia se hominem meminerit, qui per naturae infirmitatem sine peccato esse non possit.

Et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum . nullum propheta uitae finem pertimescit. non enim concluditur fides sua , sed se in infinitatem temporum officio custodiendae legis extendit. scit et altare a Moyse in exemplum esse superioris altaris . scit et Aaron sacerdotem ad speciem esse ostensi in monte sacerdotis ornatum. Moysi enim deus dixit: uade, fac omnia secundum exemplum, quod tibi in monte. festinat ergo in leges illas aeternorum saeculorum. nam cum lex futuri umbra sit, necesse est corpus illud uerae legis aeternum sit. distinxit autem praesens officium ab indefessa illa perpetui officii iugitate dicens: et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi. cum ait: semper in saeculum, nullum in hac [*](18 Exod. XXV, 40. ) [*]( 1 karisma ex karissima R charissima p 4 qui add. m. 2 V ó nec dolua in ore eius non inuentus sit R et dolus in ore eias inuentus non sit V 7 auferatatur corr. m. 2 V 8 ne usquequaque — sine peccato esse in marg. infer. add. tn. 2 V 11 posseit corr. m. 2 r posset C 12 semper h. 1. om. VRC, sed cf. lin. 24 14 fides sua — temporum in marg. mfer. add. C e saeculis V1 & ee R 16 infmitatS (om. in) V infinitate (om. in) RC officium constituendae legis ostendit R, cf. infr. cap. 8 16 altare ex alte m. 2 V Moyse (om. a) R 17 ostensi (si in raa. 5-6 litt.) R 18 deus ait VCpE 21 illut r 22 aeternfl sit (d in ra.'I. 2-3 litt.) R aeternum V autem hoc officium p ab indefessS illa R 24 et in saeculum saeculi om. fORC 25 in saeculo 1* )

415
temporis uita obliuionis tempus admisit. cum autem adiecit: et in , scit per hanc umbram legis ad et legis ascendi. ait enim saeculum tamquam temporis tempus, quod quadam uicissitudine huius saeculi saeculum sit futurum.

Nouit esse secundum euangelicum diuitem et pauperem Lazarum exemptae a corpore legem, per quam alia ab alia chao inpenetrabili separetur. secundum apostolum Paulum et resurrectionis esse quoque legem, in qua differt stella ab stella i n claritate. scit esse leges angelorum, alii, adsistentes Cherubim, deum indefessa. conlaudant, alii ante conspectum inuisibilis nobis dei tamquam lege officii proprioris adsistunt. nouit et pusillorum angelos deum cotidie ex quadam lege conspicere. scit utique esse aeternas leges et omnes eas se in illo saeculi custoditurum esse confidit, quia ea, per umbram sunt constituta, in hoc nunc saeculo semper obseruet.

Et ingrediebar in dilatatione: quia mandata tua exquisiui. non est angustus propheta; et superius iam dixerat: in uia praeceptorum tuorum cucurri, cum dilatasti . scit inter humanarum tribulationum passionem semper ad deum patulo esse se corde oportere. [*]( 8 Luc. XVI, 26. 10 I Cor. 15, 41. 14 Matth. XVIII, 10. 1 uitae V1 subreferendae R obliui = onis R 8 uere VR 4 in saeculom saeculi V tSquS in ras. R quod om. Cp 5 quadam ex quandam R nicissitudine ex uicissitudinS JR si futurum V 7 nouit ex nouist m. 1 r 8 Leazarum V e corpore C corpore V qu5 C ea 9 ho (corr. m. 2) V om. C separatur VC 10 et om. VCpe, sed cf. Lticifer ed. Hartel p. 379 quoque legem esse V quoque esse legem CpE differri R 11 ab stellS R1 a stella VC leges ex legis m. 1 R legiones V 12 cherubin V om. pE conlaudant ex laudant m. 2 V i. 13 conapectum ex conepeotu m. 2 V 14, pporis p propriores VR propioris e angelos faciem dfii Cp angelos faciem dei E quotidiae R 15 et eaa omnes pE 16 saeculi (ex saeculo corr. m. 1) saeoulum R 17 q{ supr. scr. R qui V constitutae R in hoc nunc saeculm R1 in huno nunc saeoulo V 19 mandata tua ex mandatum m. 2 V 20 exquisibi V1 21 niam (om. in) Rb 28 passionS R passionum P passiones VI Op E. )

416
quod ipsum apostolus docet dicens : i u s , sed non . nouit hanc ipsam amplitudinem cordis de se idem apostolus gloriari. ad Corinthios ait: non angustamini in , sed angustamini in uobis. patet etiam hic quoque propheta dicenti deo: et habitabo in his et ambulabo in ipsis. angusta igitur sunt peccantium corda, et hospitio deum mens polluta non recipit. patulum enim domicilium inconceptibili deo opus est, et idcirco in amplitudine propheta ambulat, quia in eo dei in se loquentis habitatio est. causam uero amplitudinis suae docet dicens: quia mandata tua perquisiui. naturae nostrae consuetudinem recordemur, quotiensque lectioni uacantes mandata dei et praecepta scrutamur, in quantam amplitudinem mentium nostrarum dilatantur angustiae, et quam patulus nostrae humilitatis in desideria diuina fit sensus. per peccatorum autem nostrorum conscientiam coartatur nobis omnis animi amplitudo, ac difficilia omnia et angusta sunt, cum diuini uerbi habitatione sumus indigni.

Sed ambulans in latitudine propheta uersari in officio digno adeptae amplitudinis debet: et uersatur plane. sequitur enim: et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar. hoc officium dilatati cordis est, ut ex eo in abundantia doctrinae uerba procedant loquitur enim propheta constanter aduersus principes terrae deum praedicans. et quidem duplex significatio sensus huius est, quia secundum dominica praecepta oporteat a nobis [*]( 1 II Cor. 4, 8. 4 II Cor. 6, 12. o Ibid 16; cf. Lev. XXVI, 12. ) [*]( 1 quo id ipsum V 2 angnstati 0 anguatiati RpE cf. Sabatier 111, 736 hao ipsa amplitudine CpE 4 angustiamini RCpE nobis angustamini in om. VC angustiamini pE , 5 quoque om. Cpe profeta V prophetia R dicente RCpE cf. p. 425t 17 6 inhabitabo pE 9 dei om. p(A)e 11 exquiriui b 12 quotienscumque CpE 15 nostrae (fi) om. VRC sit 0 post seneus 1-2 litt. eras. R 16 cohartatur O coartamur V nobis om. V 17 animi ex animae m. 1 V animae CpE ad difficilia V cum add. m. 2 V 90 deba i. rtU. 3 R & Sbnlat plane (& S in uers. ineunt. add. m. 3f) R et ambulat plane VC 91 de testimoniis CpE, cf. p. 417,14 22 dilati R 28 in habundantia R inhabitantia VCpe. )

417
coram regibus et potestatibus praedicari, neque nos terrenarum potestatum fas est iure terreri, quominus omni confusione reiecta constanti et publica fide deum, qui negantes negaturus sit, non negemus. potest et sermo ad eos referri, de quibus apostolus ait: iam sine nobis regnatis, et utinam regnetis: id est, tamquam in conspectu sanctorum, qui utique frequenter reges terrae sunt nuncupati, propheta dei testimonia sit locutus neque confusus sit per praedicationem suam caelestis instituta praebere. gemina autem intellegentia electionem ex se praestat, ut, quia utrumque ex testimoniis scripturarum intellegi promptum est, aut utrumque significatum existimetur, aut quod magis uidebitur probabile eligatur.

Et meditabar in mandatis tuis, dilexi uehementer. non solum igitur loqui nos in testimoniis dei conuenit, sed legis mandata omnia diurna meditatione retinere. neque tantum meditatio utilis est, nisi lex ipsa, quae in meditatione est, diligatur, neque diligere communi dilectione sufficiet, nisi etiam uehementer id, quod diligitur, diligatur. atque ideo hunc omnem perfectae rationis ordinem sermo propheticus percurrit dicens: et in mandatis tuis, quae dilexi uehementer.

Sed neque meditatio legis neque ipsa dilectio inpensa sufficiet, nisi fructum operum et uoluntatis efficientia consequatur. neque in hoc propheta cessauit; ait enim: et tuli manus meas ad mandata tua, dilexi ualde. [*](5 I Cor. 4, 8. ) [*]( 1 terrenorum V 9 cominus C 3 negantes se b 4 negamus C 5 et apostolus VCp fort. regnastis et om. Cp regnaretis VC fort. recte cf. Abh. IV, 85 8 suae R 9 gemina autem intellegentia = (eras. e) lectionS intellegentiae R geminautem intellegentia eleotionem intellegentie C geminam autem intellegentiae lectionem V geminam L. autem lectio intelligentiam pE 11 post intellegi un. litt. eras. R aut in ras., utruq; supr. scr. R 12 aut oum magis (cum add. m. 2) V eligatur ex legatur R 18 meditabor V, sed cf. lin. 20 15 diuturna E rainere R percensere pE 16 tantd V tant6 R 17 diligitur (i in / ras. 3) R om. C 20 percuourrit V 21 dilexi ualde Cpe 29 sed neque — ualde om. C eed neque ait enim om. pe 28 fructus V 24 et erexi manus pE 26 ualde om. pe. ) [*]( XXII. Hllar. Plet. pars I. ) [*]( 27 )

418
manus ad mandata, quse diligebat, erexit; non utique contumeliosas aut procaces, sed mandatis humilitatis seruientes, sed operibus insistentes, sed fidei praecepta. peragentes. operis uero officium semper esse oportet intentum et nulla interdum neglegentis otii dissimulatione cessare. in hoc quoque se manere propheta testatur dicens: et exercebar in ius t i i bus tuis. et exercitatio adsiduitatem operationis ostendit. frequenter itaque sibi esse ac semper intentam praeceptorum obseruantiam docet ad illas, de quibus superius memorauimus, caelestium iustificationum , nunc se in iustificationibus praesentis et ex futuris adumbratae legis exercens.