Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Natura humani sensus ea est, ut ea mirabilia habeat, quae ante conpererit. ex conpertis enim iudicium admirationis [*]( 19 Lno. IX, 41. ) [*]( 1 hebreo fhaebraeo R ebraeo p grecum V munere RpE 4 super hnnc ex super aurum hunc m. 2 V 7 cStinenta r saeoularium horum R cupiditatem V 9 ait dehinc p ait enl C dehinc ait E 13 occupant add. m.2 V obuia V obuia ex oblcuia p limum essepE 14 aute montia V 15 illicem pE 17 uitam V a mandatis omnibus C ad mandata omnia pE 18 qui ea V terrena ex rena m. 2 V 19 particeps eorum E Explicit littera sezta decima incipit littera septima decima feliciter V Finit R Finit litt. XVI incip. He lit. XVII C --ea Fifi litta XVI inoip lita Fe XVII p 23 Fe R 26 eat corr. m. 1 R ut ea add. m. 2 V quae ex que m. 2 V 96 c5pererit (re supr. scr. 3 f) R et conpertia V. )

506
exsistit. ceterum nemo poterit ignorata mirari. haec idcirco antea commemorata sunt! ut diligentius dicti prophetici ratio quaereretur. contra opinionem enim generalis sensus dixisse haec existimatur: mirabilia testimonia tua; ideo scrutata est anima mea. nam cum prius secundum humanam consuetudinem oporteat perscrutari et reperire, et reperta mirari: huic testimonia domini ante admirabilia sunt et ob id perscrutatione sunt digna. dicti autem huius perfecti et pulcherrimi ea ratio est testimonia etenim dei, id est ea, quae sub testibus scripta sunt, etiamsi per obseruantiam legis humanam infirmitatem ad cognitionem et famulatum dei inbuant, quippe ubi castitas, pietas, pudicitia, caritas, ueritas, innocentia, frugalitas et religio mandatur et per quasdam religionum consuetudines hostiarumque diuersitates diuini honoris officium praecipitur, in quibus cum admiratio magna sit pro peccatis oblata hostia et datum pro redemptione animse munus et agnus in sacramento paschae occisus: tamen in his plus ex futurorum spe atque doctrina admirationis continetur. haec itaque prophetae huic admirabilia sunt. sed quia per praesentem admirationem futurorum atque aeternorum bonorum exemplaribus admirabilia sunt, perscrutatur ea. non inquirit tantummodo, in quo est rerum absconditarum diligens exquisitio; sed perscrutatur etiam, per adiectionem scilicet diligentioris exquisitionis laborem suum in perscrutatione demonstrans. neque tantummodo perscrutatur, sed perscrutatur ex anima, ad uoluntatis officium animae intentione sociata. [*]( 2 ante C profetici ex profeti m. 2 V 4 haec om. V testimonia tua domine pE (sed domine ut in cod. VRC ita in text. sacr. gr. et lat. abest) 5 scrutata est ea p perscrutata est ea E 6 repperire VR (cf. Neue Formenl. II, 473) 7 huic om. pe antea mirabilia C 8 id in uers. exetmte add. m. 3 R sunt digna ex sunt et obi digna corr. m. 2 V 10 sub testibus ex sub testimonia corr. m. 2 V 11 bumanam ex humanae m. 2 V firmitatS V 12 pietas add. m. 1 V caritas om. pe 18 mandatot. C et om. V per ex et m. 2 V 15 cum add. m. 2 V 16 donatum ex donuatum V 17 ex futurorum ex ex futuroadque corr. m. 2 V de futurorum E 18 spem adque doctrinam adque (del. 2) admirationis V 19 per om. pe praesentes admirationes pe 21 perscrutatur ex pericscrutatur m. 1 V 28 & scilioet C 24 sutt ex BUS p 25 sed perscrutatur add. m. 2 V ex animo V.)

507

Sequitur deinde: declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat paruulis. et hic quoque sermo forte uidetur a naturae nostrae consuetudine esse diuersus. cum enim ante intellegendum sit et sic lumine intellegentise utendum, quia noctem ignorantiae intellegentiae adeptae lumen apellat, propheta tamen dicit declarationem uerborum dei prius inluminare et post inluminationem intellegentiam praestare. sed quse sint dei uerba, ante discendum est; et tunc inluminationis ac postea intellegentiae ratio praestanda est. uerba dei sunt, quaecumque prophetae locuti sunt. cum enim Moyses uerbis suis populo Hebrseo legis obseruantiam nuntiauerit, tamen in libro eiusdem legis ita scriptum est: et dixit deus ad Moysen: dic filiis Israhel. usus igitur est his legislator uerbis, quibus ei ut uteretur praeceptum est. ergo uerba dei sunt, quae per officium licet humani oris audita sunt. sed et magnus ille propheta ipso iudicio domini nostri Iesu Christi bene locutus, cum dixisset: audi caelum, et percipe auribus terra, ait: quoniam dominus locutus est, et post aliqua, quae querellis maximis increpabantur, dixit: os enim domini locutum est haec. haec ergo omnia dei uerba sunt. ,

Sed declaratio uerborum maxime necessaria est. sunt enim sub uelamine opinionis alterius praedicata, sunt secundum apostolum allegorumena, sunt conparatiuis significationibus amphibola. testis est dominus haec eadem per Esaiam ita dicta esse Iudseis infidelibus exprobrans, dicens: audita audietis et non intellegetis. signata enim omnia [*](12 Exod. III, 14 cf. Levit. XI, 1. 17 Esai. I, 2 sq. 26 Matth. XIII, 14 cf. Esai. VI, 9. 2 paruolis V 4 cum ex sum corr. m. 2 V 5 nocte ex noctae m. 2 Fnocte C 6 appellat V expellat p declaratione R 7 dl potius V inluminare — post om. V intellegentiae VRp 9 intellegentia V 10 locuti add. m. 2 V 11 hebreo V haebraeo R 18 dS VC (quod h. I. textu sacr. gr. et lat. confirmatur) dominus Rp iatrahel V 14 ut add. m. 2 V 16 et ipso V 18 auribus percipe R 19 querelis pE quaerellis R et post — dixit in marg. add. p 28 uelamina V 24 allegorumina Cp alligorumina V allygorumina R 26 amfibola VRCp testis ex testibus m. 2 V est om. VC eseiam V isaiS p 26 exprobrans et dicens RI V E. )

508
sunt et per solam spiritalem doctrinam resignanda. haec enim ad Danuelum desideriorum uirum dicta sunt: uade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones. ait etiam Esaias: dabitur liber iste manus hominis scientis litteras et dicetur ei: lege hoc, et respondet: non possum legere, signatum est enim.

Sed declaratio uerborum mysticorum per euangelia praestatur, ubi legis occulta et abscondita prophetica mandata domino in corpore manente panduntur. ex quibus primum fides discitur. ubi enim ea, quae a prophetis dicta sunt, per eum rebus et operibus explentur. cum uirgo parit, cum deus uerbum est et uerbum caro fit et habitat in nobis, cum muti loquuntur, cum surdi audiunt, cum claudi incedunt, cum leprosi emundantur, cum caeci uident, cum dsemoniaci curantur, cum mortui resurgunt, declaratio haec uerborum dei nostram ac naturse obscuritatem fidei luce clarificat. tunc enim intellegimus resurrectionis gloriam, iudicii potestatem, aeternitatis honorem. et intellegimus hsec paruuli, uel ad innocentiam renati uel per ignorationem inperiti. hsec declaratio uerborum dei et intellegentia paruulis praestita cuius temporis aetatisque res esset, dominus ipse in euangeliis demonstrat dicens: confiteor tibi, domine caeli et terrae, quia abscondisti hsec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruulis. ecce declarationis et inluminationis et intellegentise [*]( 2 Dan. XII, 9. 4 Esai. XXIX, 11. 21 Matth. XI, 25. ) [*]( 2 danihelum Rp danielem C uade — esaias om. VRC 4 soiStes V1 5 dicitur RlC hoc — legere in marg. infer. add. m. 2 V haeo E respondebit (bit alio liquore scr. p) pE 7 euuangelia V 8 ubi legis om. C occulta abscondita et C abscondita et occulta pE mandata om. VCpE t 9 fidis V 10 ibi pE 11 ds VRC dominus pE 12 fiat G et babitauit p et inhabitauit R loquuntur VC loquntur R locantur p 13 audiunt ex sunt rn.2V clodi VCp1 .14 daemonitici R 15 surgunt C nostram ac VR nostrae ac C nostrae hanc pE/ort. recte. cf. Acad. p. 27 16 lucet C clarificat VR illuminat pE om. C nunc pE 18 et om. pe haec om. R paruoli V 19 di add. m. 2 V 20 paruolis V huius p aetatis e & (ut p) dns Cp 21 ipse om. CpE demonstrans C confitebor. R 22 domine pater caeli Rb fori. scribendum domine pater domine caeli cf. Abh. IV, 83 qui V 28 a om. C et intellegentibus CRpE 24 paruolis V. )

509
tempus. absconsa enim usque in hos dies haec declarantur et declarata inluminant et inluminantia intellegentiam paruulis subministrant: fiuntque per hanc intellegentiam sancti spiritus iam capaces.

Denique id ipsum sequens sermo subiecit dicens: os 6 meum aperui et adtraxi spiritum; quia mandata tua concupiscebam. non de hoc utique humani corporis ore dixit, quod per labia concluditur ac patet. nam spiritum officio narium magis quam oris haurimus. laboriosius autem aditu oris in animam transfunditur; absolutius uero per naturalem cursum famulatu atque officio narium commeat. sed os scriptura non labiorum tantum, sed et cordis solita est nuncupare. corde enim per fidem patente et desiderio ad hauriendum hiante intellegentia doctrinae caelestis accipitur. non animae hoc, sed cordis officium est. apostolus enim ait: animalis autem homo non percipit, quse sunt spiritus: stultitia enim est ei. et idem doctor gentium ait: lex enim non in tabulis lapideis scripta, sed in tabulis cordis carnalibus. hoc ergo os suum propheta pandens adtraxit spiritum; non enim ultro ingruit. expetendus est, adtrahendus est et infantium modo tamquam lac innocens hauriendum. ideo autem propheta os aperuit, quia meminerit sibi psalmo alltiudinem: dilata os tuum, etadinplebo illud, et in lege scriptum sciat: describe hsec in latitudinem cordis tui; corde enim dei praedicatio, non ore suscipitur. et secundum euangelicam prsedicationem uerbum dei ex corde malus abripit, quod ultra mel et fauum in ore [*]( 16 I Cor. 2, 14. 17 H Cor. 8, 3. 28 Ps. LXXX, 11.. 24 Prov. VII, 3. ) [*]( 1 bucnsq; est in (supr. scr. i Sr) p haec om. b 8 fiuntquae V1 o fiunt Cpe 7 huni C 8 quod per aliut R 9 offici V 10 auditu oris RCp auditu auris e 11 sed hos Ra 12 solita ^ -- est R 18 deaiderio C desiderium VR per desiderium pE 14 intellegentiam V1 16 apostoluB — ait in marg. infer. add. C animalis enim homo pE 18 lapidib; C 20 expetendus et C 22 08 add. m. 2 V 24 scit p in latitudine RCpE (hri rb jrAaros LXX) 25 di praedicatio ex praedicatio m. 2 V dei uerbum C 26 sed secundum V 27 arripit RC. )

510
delectat. ut enim per os in alimoniam corporis cibum sumimus. ita et per cor ad uiuificandam animam escas doctrinae caelestis accipimus, quae, nisi amplificato et patente corde adtracta quodam modo fuerint, non adibunt.

Sequitur deinde: aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum. ad id quod dixerat: respice in me mox addidit: et miserere mei. scit enim dominum etiam in ultionem impiorum p“namque respicere. respexit enim, ut scriptum est, super castra Aegyptiorum et conligauit axes curruum eorum. etrursum: respexit dominus super Sodomam et Gomorram. respicit uero non solum ad poenam, sed etiam ad terrorem, cura dicitur: aspiciens in terram et faciens eam tremere. propheta ergo non solitarium hoc orat, ut in se deus respiciat, sed cum miseratione respiciat: neque cum miseratione tantum, sed secundum iudicium diligentium nomen eius.

Est quidem ex bonitate dei misericordia; sed promerenda est haec a nobis studio innocentiae, ut respiciat in nos, qualiter respexit in Abraham, qualiter in Isaac, qualiter in Iacob, qualiter in Ioseph, qualiter in Iob, qualiter in Moysen. scit enim ad haec misericordise suae opera deum solere respicere, cum dicitur: dominus de caelo respexit in terram, ut audiret gemitum uinculatorum et soluat filios interemptorum, et rursum: et respexit super filios pauperum et non spreuit deprecationem eorum. [*]( 9 Exod. XIV, 24. 11 Gen. XVIII, 16. 18 Ps. Cm, 82. 28 Ps. CI, 20. 25 Ibid. 18. 1 per hos R cibos VCpE 2 ita per Cpe animam om. V 3 adtraota VRCpe 4 et non pb adhibunt Cp 5 aspice ex aapice pos m. 2 V 7 respice ex respi m. 2 V 8 mei om. Vpb dffi V 9 recipere V 10 axas C currum V 11 dš VC sodaomS corr. m. 2 ĮP 12 gommorrS V 18 ad terram VR aspicies CpE in terra r et faoies VCpE 15 sed cum miseratione respiciat in marg. add. p om. R respiciat supr. scr. C respiciat neque cum miseratione add. M. 2 V 19 est om. V a om. V in nos respiciat E 20 isac Ix isabao C qualiter in ante ioseph om. R et m. 3 supr. scr. & 21 iosef V in moyse VR 22 dfio V 28 in terra V 24 et ex ex V solueret E 25 respexit (om. et) RCpE. )

511
secundum ergo hoc iudicium timentium dominum orat, ut deus super se aspiciat et misereatur: ut, si ieiunantem uidet, si miserantem contuetur, si pium ac religiosum in omni opere conspiciet, tunc secundum iudicium eorum, qui diligunt nomen suum, ipse quoque dei miseratione sit dignus.

Dehinc sequitur: gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et nedominetur mei omnis iniustitia. incedit quidem propheta ex uoluntate sua iustitiae gressibus, sed scit undique sibi iniustitise dominationes inminere. superius orauerat, ut in se deus respiceret ac misereretur secundum eos, qui diligunt nomen suum. misericordise autem, quam orat, hunc fructum esse sentit, ut gressus sui dirigantur, non secundum saeculi uias, non secundum humanam gloriam, non secundum corporis uoluptates, sed secundum eloquia dei. si nihil inpedimenti usquam occurreret, si aduersantes sibi non undique adessent, suis ipse uiribus in ea, quse agere uellet, confirmabatur. sed ubi insidise sunt, ubi bellum est, opus est potioris auxilio, ne in se dominetur omnis iniustitia.

Non ut a se absit, sed ne dominetur sui orat. scit per temptationes ad gloriam perueniri. meminit Abraham et peregrinationis iniuria et amittendae uxoris metu et per immolandi filii dolorem fuisse temptatum. scit Iob omni temptationum esse militia perfunctum. recolit Ioseph, cum a fratribus uenditur, cum a domini sui coniuge ad adulterium conpellitur, cum carcere p“nse reseruatur, gloriam maximse fidei per haec iniustitiae temptamenta meruisse. dominationem iniustitise propheta [*](1 diio V dfii Cp 9 respiciat CpE 3 spm ac V 4 conspicit CpE 5 est dignus V 7 ac ne RCpE iniustitia add. m. 2 V 9 undique s ubi Kb 11 misericordia C IZease seu greasua C ui V qui R dirigatur C diriguntur RS 18 saeculum V1 14 uoluntatea Cuoluntatem V sed om. V eloquium CpE 15 occurreret ex occurreretquam m. 2 V 16 essent V 17 confirmaretur E 18 post omnis del. in m. 2 V, deinde desunt ibi uoces iniustitia — ne dominetur, quae a m. 2, ut uidetur, in margine super. nunc putrefacto additae erant 20 peruenire C et ante peregrinationis om. R 21 iniuriam V 22 filio V dolore ex dolorem R fuisset V1 temptatum add. m. 2 V scit iob — perfunctum om. R 23 militiam V iosef V uinditur V 94 ad om. V 25 poenae seruatur V ponere seruatur C maxime V iniustitiaeC iniusta R. )

512
metuit, temptationem uero eius non recusat. dirigendos autem esse a domino gressus suos secundum eloquia sua meminit, ne iniquitas, quae temptatura sit, potestatem possit habere dominandi.

Post quse id consequitur: redime me a calumniis hominum, et custodiam praecepta tua. humana temptatio grauis non est apostolo dicente: temptatio autem adhuc non adprehendit uos, nisi humana; sed calumnia grauis est. calumnia autem ea est, uel cum bono operi facinoris mali nomen adscribitur, uel cum specie blandiente internae malitise uirus occulitur.. neque enim eius directae maliuolentiae opus est, sed fallax et subdolum et sub specie bonae uoluntatis malitise operatione desseuiens. et difficile est cauere a talibus, qui sub nomine fratrum inimici sunt, sub nomine amicorum hostes sunt, sub filiorum specie parricidae sunt, sub unanimitate coniugum ineuitabile malum sunt. Abel iustum Cain scelestus per familiaritatem fratris occidit. Noe deo probatum Cham filius eius inrisit. Esau Iacob exulem esse a paterna domo fecit. ualidissimum diaboli pr“liatorem Iob sola uxor eius temptauit inflectere. hunc ipsum sanctum prophetam quae calumnise hominum fefellerunt? quotiens Sauli proditus est? quotiens, quibus in locis ageret, nuntiatus est? ubique ei calumniantium insidise adfuerunt.

Nouit hsec dominus domesticae calumnise scandala grauissimum solere fidei excidium adferre, dicens: quod si oculus tuus dexter scandalizat te et si pes dexter aut manus scandalizat te, erue et abscide abs te. [*]( 7 I Cor. 10, 13. 26 Matth. XVm, 8. ) [*]( 8 1 metuiuit V 2 suo V 8 posset R 6 ut custodiam RpE 8 adhuc om. RCpE adprehendat CpE 10 nomen ex non m. 2 V uel cQ Vp uel ut C 12 maleuolentiae e opus est — malitiae tn marg. add. p speciae R speciem V 14 a om. Cp 15 amicorum ex inimicorum m. 2 V 16 sub unianimitatem V sub apecie unanimitate C sub specie unanimitatis pE ineuitale p 17 scaelestus VR 18 iob C exolem V 19 ut paterna V paterna Cpe domo ex domu R diaboli praediatoram F1 c um praeliatorem diaboli pE 20 san t V 22 proditorest V 26 quod oculus C 26 tuus om. V et ipse dexter C 27 te pr. I. ex et corr. F. )

513
non de membris corporum haec locutus est, cum scandala nec pes nec manus posset adferre; sed de coniunctissimis nobis ac maxime necessariis membris — quia omnes unum corpus sumus in Christo — haec iubet, ne domesticis calumniis ac scandalis penes nos manentibus aliqua nobis iudicii die uitiorum labes adhaereret. ergo propheta si ab bis redemptus esset, custoditurum se praecepta dei pollicetur, quia istae domesticorum omnium calumniae inpedimentum fidei frequenter adferrent.

Dehinc sequitur: faciem tuam inlumina super seruum tuum et doce me iustificationes tuas. — uultus domini quidem est super facientes mala, ut expugnet de terra memoriam eorum, sed sicut deus respicit ad p“nam, respicit et ad misericordiam; ita et uultum suum ad utrumque deflectit. sed hanc faciem domini ad inluminationem suam propheta orat. ex maiestate enim et uultu dignantis nos dei lumen accipimus, et deflexus in nos misericordise suae uultus ad gratiam spiritalis uirtutis inradiat. uel certe cum iudicii die aderit, cum uisibilis nobis in gloria paternae maiestatis adsistet, tunc nos faciei suse lumine inluminabit. ut enim quaedam metalla atque gemmae naturae suae fulgorem in ea, quae sibi proxima erunt, refundent et semulantem speciem ex uicinia speciei suae praestant, ut et Moyses ex contemplatione dei gloriae lumen accepit ita, ut honorem glorise suae contemplari populus non posset: sic et propheta seruum se dei confitens illuminari orat et conformis secundum apostolum effici glorise dei et iustificationes dei doceri, ut a se non ex parte neque per legis umbram, sed facie ad faciem et spiritali contemplatione cernatur. [*]( 11 Ps. XXXIII, 17. 25 cf. Phil. III, 21. ) [*]( 1 corporum haec add. m. 2 V scandalo V 2 nec manus nec pes Cp possit CpE 3 maxime om. R necessariis in membris V 4 sumus orn. RC iubeat RC modesticis C 6 paenes V iudicii de C om. pE 6 labis V adhaereat E 8 adferent C 10 me om. V 15 unltum V1 dignantis VRC uidentis pE 17 aderit uisibilis V 18 in gloriam pater maiestati V adsistit V1 19 inluminauit V 20 gemmae add. m. 2 V sunt, refundunt E 21 ex uicinia specie suae R ex uicina sui specie pb et ut E 22 gloriae dei CpE di V 24 serttum — conformis om. V confitens — iustificationes dei om. C confitens om. p orat = R poat'x pE et conformis — gloriae dei om. p 27 cernantur R. ) [*](XXII. Hllar. Piet. para I. ) [*]( 33 )

514

Dehinc ait: exitus aquarum transierunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam. conscius peccatorum ueterum ex historia ipsa docetur; licet toto se ad deum corde direxerit, tamen, quia et peccati sui dolorem psalmo anteriore et ipse iam scripserit tunc, cum Nathan propheta arguente crimen suum recognouit et fleuit, nunc quoque non desinit uerae psenitentise lacrimis facti ueteris crimen abluere dicens: exitus aquarum-transierunt oculi mei: fontes scilicet lacrimarum suarum fontes fluminum esse transgressos. haec enim psenitentise uox est, lacrimis orare, lacrimis ingemescere et per hanc confidentiam dicere: lauabo per singulas noctes lectum meum. lacrimis stratum meum rigabo. haec uenia peccati est, fonte fletuum flare et largo lacrimarum imbre madefieri. sed seruauit cum ratione temporis et fidei iam inmobilis firmitate dicti quoque sui temperatissimi modum. de praeterito enim dixit: quia non seruauerunt legem tuam. confessio quidem criminis semper in tempore est, quia oportet peccati psenitentiam non desinere; finis autem peccati anterioris est temporis; quia uera peccati confessio est sine intermissione temporis paenitere, peccati uero paenitentia est ab eo, quod psenitendum intellexeris, destitisse. atque ob id propheta nec confiteri peccatum desinit et peccatum ex praeterito confitetur. [*]( ll Ps. YI, 7. ) [*]( 1 dehinc sequitur CpE 3 et historia C ut historia pE toto se •e ad da (dum V) corde V R se toto ad deum corda C toto corde pa; 4 direxit p 5 anteriore ipse C ante re ipsa p* tum cum Vp b natam V 7 uere V faciti R 9 luminum R transgressus V 10 ingemescere ex ingemere m. 2 V ingemiscere pE 11 et per — dicere add. m. 2 V 12 lacrimis meis CE 13 forti flectu C et labor V 14 imbrem 221 madaedfieri V sed aeruabit cum V sed seruiait • cum C sed scdm pe ratione pe et fidei etiam Cpe galSafirmitati V fir- mitatem pe dicit quoque R inter quoque et sui del. lumen m. 2 V temporeratissimi cOtT. m. 1 V temporati C temperauit pe] 1sjoporteat CpE ..autem ex paenitent corr. m. 2 V om. C 19 uero V 22 confitere V Littera XVII explic. incipit littera XVIIlj feliciter sadeo V Finit: Sede R Finit lit. XVII incip. Sadt (Sade p) lit. XVIII Cpo )

515