Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Psalmus breuis est et euangelica praedicatione absolutus. nam et in finem est et psalmus cantici est, per quod confessio per scientiam gerendorum et per doctrinam proficientia gesta cantantur. et principium eius, unde oportuit, sumptum est. est autem omnis in eo sermo uel prophetarum uel apostolorum, quorum alii uenturum in corpore unigenitum deum, alii uenisse docuerunt, sancto spiritu inluminati et honore gloriae caelestis expleti. oratio ergo eorum in psalmi exordio esse noscenda est.

Deus misereatur nobis et benedicat nos: inluminet uultum suum super nos 'et misereatur [*](1 in nitam PTE in uita VR sed cf. supr. p. 267, 20 et 268, 2 2 enim RT aupr. scr. m. 1 P om. V pedesque RPT pedes V 3 introiuit at t i VR 4 distincxerat V distinxer P 5 dicens RT ait in ras. 1' monit V 8 amen om. V Explicit psalmus LXV incipit psalmua LXVI feliciter V Explicit psalmus LXq incipit psalmua LXVI R Finit pealmus LXV incipit psalfi LXVI P Expl. de LXV incip. de LXVI T 10 in finem hymnuB — miaereatur nobis om. V psalmus cantici Dauid E 14 et euuangelica R euangelica T 15 in fine VRP 16 proficientiam V 17 et principium ex primum et principium m. 2 V unde add. m. 2 V 18 eat autem 5nis ex est autem un 3nis corr. m. 1 V sermo = = ueI P sermo uel ex sermo uel uel m. 2 V 19 uel apostoe lorum quorum sup. lin. a m. 2 V 20 illuminati TE et honor R 21 in pealmi exordio ex in psalmi in exordio corr. m. 1 V. )

270
nobis. secundum doctrinae ordinem primum misericordia dei poscitur. ex copia enim bonitatis suae misericordiam in peccatorum remissione largitur; et peccatorum remissio non probitatis est meritum, sed spontanea indulgentiae uoluntas ex bonitatis diuitiis ad miserandi munus exuberans. ergo, qui misericors est, ut benedicat, oratur. et benedictionis quidem fructum iam in exordio formati hominis cognouimus, cum talis ad Adam tum adhuc peccati nescium sermo est: crescite et multiplicamini et replete terram et dominamini eius. ista quidem quamuis corporaliter tantum dicta plerique arbitrentur, tamen spiritali doctrina eruditis plus de se uirtutis praebuerunt. haec enim benedictio non creationes tantum corporalium successionum Adae largita est. quamuis enim fecundae eius soboles futurae essent, tamen terram inplere non poterant; quae pro copia hominum licet habitetur, non tamen adinpletur. uerum terram corporis nostri inpleri doctrinis spiritalibus uoluit et multiplicari et crescere scientia dei. per Adam enim atque in ipso Adam, qui primus opus dei fuerat, oportuerat cognitionem dei inchoari: sed eo peccatis coinquinato benedictionis istius fructum prophetae sibi atque apostoli deprecantur. quem beatus apostolus consecutus ita de se gloriatur: benedictus deus, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo. hi ergo crescunt, multiplicantur, replentur, qui [*]( 8 Gen. I, 28. 22 Ephea. I, 3. ) [*]( 1 misaericordia R 2 misericordia R in peccatorum remissionē e 8 largitur — remissio om. R post remissio litteras repetitas ne largitur remissio del. m. 2 V 4 ex bonitatis in miserandum munus V 10 dicta ex dictor corr. m. 1 V dicta ante tantum supr. scr. m. 1 R 11 eruditus R 12 non creationes snp. lin. am. 2 V cf. Stud. 1889p. 321 non oreationis E congregationes R concreationis PT 14 feoundiae V secundae R sobolis R futura esset V terram et inplere ex terra est inplere corr. m. 2 V 15 non tamen et Ipletur VPT 16 inpleri doctrinis sup. lin. a m. 2 V 17 spiritalus V scientiam V 18 adque F/2 19 incoari R inchoare V 20 quo inquinato R profetae R profeta ex probfeta corr. m. 1 V 21 depraecantur V quё e quae VRPT baeatus (sic) add. m. 2 V 22 in omnibus r 24 hii RT. )
271
in Christo caelestes sunt; et benedicti sunt, qui spiritali benedictione in caelestibus benedicuntur. et uideamus, an benedictionis istius fructum praesens psalmi oratio deprecetur.

Post misericordiam enim et benedictionem id sequitur: inluminet uultum suum super nos et misereatur nobis. benedictione dei opus est, ut nos uultus eius inluminet, ut tenebrosa corda nostra cognitionis suae lumen inradiet, ut maiestatis suae spiritus lucem obscuratis intellegentiae nostrae sensibus tribuat et gloriari deinceps liceat, dicentes: designatum est super nos lumen uultus tui domine. hanc autem inluminationem uultus sui super nos misericordia ipsius, quae in peccati remissione in nobis est coepta, largitur. in quem autem profectum inluminationem uultus dei super se precentur, sermo . consequens docet.

Ut cognoscamus in terra uiam tuam et in omnibus gentibus salutare tuum. interiectio diapsalmi, etsi conuersionem personae adtulit, sensum tamen non demutauit. nunc enim ad eum sermo est, qui nunc usque fuerat in uotis. quod autem in latinis libris ita scribitur: ut cognoscamus in terra uiam tuam, in graecis ita est: του̃yvmvai h τη̄ γη̄ rrjv odov Gov. inter γνω̃ναι et cognoscamus id [*](9 Ps. IV, 7. ) [*](in. 1 in xpo (in in principio uersus supr. scr. m. 2) V post Christo nonn. litterae erasae P benedicti ex bonedicti m. 2 V 2 et uideamua ex et bene uideamus m. 2 V 3 fructus V praesentia PE ratio R 4 misericordiam enim et om. V 6 benedictione ex benedictionem R 7 irradiet PTE irradiet ex irradiat m. 1 R 8 obscnratis ex obscuricatig (?) R obscnritatis e 12 in peccati remisaionem V in pecoatis remissionem P in nos V e in ras. P et V 13 post super se 3-4 litt. (eup?1 eras. R 14 praecentur V jScetur R docet.diapsalma.ut cognoscamus PTE 15 in omnibus (om. et) RPb 17 personae non sensus ploni attulit (adtulit P1) Pb psonae non attulit T sensu T tamen demutauit PTab 18 ad dm̄ sermo est V sermo est ad eum E fuerat ex fuerit m. 1 R 19 aur supr. scr. P ista V 20 TOY YNwNAI ENTIY HTHNOAONCOY- INTSRTNONENtJNAI p TOY GNUNAI CHTHYN NOAONCAY- inter Igno & NACJNAY R om. Va, in T omnia bene sunt scripta (praeter rNONAI), post alterum PNONAl spatium 4-.5 litt. uacuutn; superscripta est pronuntiatio gnone en ti gi tin odon su. )

272
differt, quod sine personae definitione est yvmvai, cognoscamus autem ipsos eos, qui haec locuntur, ostendit. ergo secundum ueram illam grsecitatis translationem inluminari se dei uultu ob id deprecantur, ut cognita fiat in terra dei uia, quae est doctrina uitae religiosae. per eam enim ad deum pergitur. religiosae autem uiae doctrina Christus est, quam se esse in euangeliis ostendit dicens: ego sum ueritas, uia, uita et rursum: nemo ad patrem uadit, nisi per me. et hunc esse uiam, ipse ille conexus sibi psalmi sermo testatur. quae in terra, id est uel ex terra ortis uel terram inhabitantibus cognoscibilis et nota praestanda est. ut cognoscamus in terra uiam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. Iesum salutarem dici ipse ille proprietatis sermo loquitur. nam quod nobiscum salutare est, id apud Hebraum Iesus est. confirmat autem istud angelus ad Ioseph de Maria loquens: pariet autem filium, et uocabis nomen eius Iesum: quia ipse saluum faciet populum suum a peccatis. Iesum itaque ostendit angelus idcirco. quia salutaris esset populo, nuncupandum. tantae ergo praedicationi se inpares esse, nisi inluminentur, ostendunt, nisi quodam uultus domini splendore lucescant. sunt enim et ipsi secundum euangelium lumen mundi — dominus autem ipse lux uera est — a luce inluminati, ut lumen essent apostoli et prophetae. ceterum superfluum est ideo inluminari se uelle, ut cognoscant ea, de quibus quasi cognitis praedicabant. [*]( 7 Ioh. XIV, 6. 8 Ibid. 16 Matth. I, 21. 92 Matth. V, 14. ) [*](1 psone supr. scr. m. 1 R TNANAI V TNONENtJNAl P GNONETNO- NAI R 2 autem om. V loquuntur PTE 3 sed uultu V 4 praeoatur V di ui - a P 5 doctrinae V ad dm V ad eum RPT qf. Acad. p. Hl 6 religiosae autem uitae Ve religiosae uiae autem PT in euuangeliis R in euuangelio V 7 uia add. m. 2 V et uita E 9 esse iam V connexus PTE 10 id est quae ex (in ras. 3) terra R ortis ex hortis P mor- tia V 11 et nota (not in ras.) R et ne P om. V quae in terra — et nota praestanda est om. T spatio uac. relicto 13 salutare T salutare ac salutare e illi V 14 hebreum VRT 16 iosef V 17 a peccatis eorum e 19 ė & populo R 20 esae ex esse se R ostendit V 22 euuangelium VR 23 ea luce T inlumindt P illuminati S T profetae VR 24 est d3 V 25 cognitis ex cognotis m.. 1 R. )
273

Hanc autem omnem propheticam atque apostolicam doctrinam necesse est confessio populorum et remissorum peccatorum laetitia consequantur: neque solum peccatorum remissorum, sed quod eum, qui peccata remiserit, aequitatis futurum iudicem sciant, quod per eum in uiam uitae omnes gentes terram inhabitantes dirigantur relicto idolorum errore ad cognitionem dei . eruditae. idcirco haec secuntur: confiteantur tibi populi, deus, confiteantur tibi populi omnes. laetentur et exultent gentes, quoniam iudicabis populos in aequitate et gentes in terram diriges. cum confitentur populi, designari uidentur ex tribubus duodecim uel credentes uel credituri. cum confitentur populi omnes, exceptio nulla fit gentium. cum laetantur et exultant gentes, quoniam iudicabit populos in aequitate et gentes in terram diriget, causa laetitiae ex spe iudicii aeterni et directarum in uiam uitae gentium praedicatur.

Interiectio diapsalmi uidetur hic nihil innouasse, cum praesertim sub isdem uerbis sensus iteratus sit: confiteantur tibi populi, deus, confiteantur tibi populi omnes. sed cum adicitur: terra dedit fructum suum, intellegitur non ex nihilo eorumdem uerborum facta esse repetitio, si tamen idipsum sub isdem uerbis significatum intellegere debeamus. inuenimus enim confessionem duplici ratione esse tractandam: esse unam confessorum peccatorum, ubi in deserto Iordanis confitebantur peccata sua; esse aliam laudationis dei, [*](1 profetiam adque V 2 remissio populorum V qui postea om. et remissorum peccatorum &̆ remissorum peccatorum P et remissio peccatorum (eras. in?) R 3 consequatur VPTE 4 eum ex eoru m. 2 V 6 in uia R inhabitantes ex habitantes P 6 relictoru V in cognitionem V 7 id seqtur V 8 dš RP di V 9 iudicas PTxe 10 in terram VRe cf. Sabatier 11, 130 in terra PTb diriffis T'e 11 ex tribus VR ud credentes R 13 exultent P 14 in terra T 15 et spe V directarum (ec in ras.) P rectarum V 17 hine nihil P 18 isdem RP hisdem VTct itenatus F1 20 icitur R 22 isdem R hisdem VT 23 esse tractandam (am ex a corr. m. 2) V tractandam esse PTE 24 ee unam R unam PTE confessionS (sed ionS in ras. 3) R (b) cf. Acad. p. 59 25 esse om. V aliam ex ueliam m. 2 V cl. Acad. p. 13. ) [*]( XXII. Htlar. Pict. para I. ) [*]( 18 )

274
ubi dominus loquitur ad patrem: confitebor tibi, domine pater, domine caelorum et terrae, quoniam abscondisti haec a sapientibus et reuelasti ea paruulis. prima ergo illa et superior confessio peccatorum esse credenda est, maxime quae prsedicationi propheticae atque apostolicae conectitur; sequens haec laudationis dei intellegenda est populorum, deinde omnium, id est gentium uniuersarum, et ob id, quia terra fructum suum dederit.

Sed quaerendum est, quem fructum terra dederit, ob quem populi omnes deum laudent. causa quidem deo debitae laudationis aeterna est, quod corporales hos et nobis necessarios fructus terra suppeditet: sed terrae non sunt. aut enim nostri sunt, quibus praebentur, aut dei sunt, per quem ministrantur. requiramus ergo, quos fructus terra habuerit et amiserit. per id autem, quod amisit, ostendemus habuisse. Adae terram meminimus post peccatum datarum sibi benedictionum honore fuisse spoliatam. ipsi enim dictum est: quoniam terra e s. et in terram ibis. ergo quia terra est, hac post peccatum maledictione damnatur: maledicta terra in operibus tuis, in doloribus edes eam omnibus diebus uitae . tuae, spinas et tribulos generabit tibi. terrae elementum extra crimen fuit: caret ergo maledictione, quod carebat et crimine. uerum hic Adae terra, quae per inlecebram cibi erat criminosa, maledicitur. haec ergo ab eo omnibus praesentis uitae maeroribus consumitur et aegritudinum doloribus [*]( 1 Matth. XI, 25; Luc. X, 21. 17 Gen. m, 19. 19 Ibid. 17 sq. ) [*]( 1 confite SE or P confiteor TE diie pater dne caelorum V domine pater caelorum R dne par = = celi P pater domine caeli T cf. Abh. IV p. 82 i 3 paruolis V 4 primo VP 5 maximaeq R praedicatone R pro- feticae adque VR connectitur TE 7 ετ ob id R 8 terrae V 9 est om. V 11 corporalis PTl 14 et ergo P terra et habuerit b et amiseritquod add. m. 2 V 15 et amiserit V ostendimus PT ostenditur e tetra P ternam V 16 post meminimus supr. scr. enl R 17 spoe liatum (u in ras.) R ipsi ex ipse m. 2 V terras corr. m. 2 V 18 ibus V hac = = post R haec post VP 22 quod non oarebat r 23 terra - R (fortasse legendum terrae). )

275
editur omnibus, spinis et tribulis uitiorum et cupiditatum aculeis conpuncta. omnis ergo terreno Adae similis hos maledictos fructus terrae suae reddit. ceterum qui iam caelesti Adae configorator, habet innocentem terrae suae fructum, primum dei cognitione locupletem, dehinc castitatis, iustitiae, misericordiae operibus gloriosum, uetere homine cum uitiis et concupiscentiis eius exuto. ob id ergo deo est reddenda confessio, quod terra fructum suum dederit. suum: quia eum Adam cum habuisset. amiserat. dedit ergo, quod suum est, id est fructum, qui ei in cognitione dei est, exhibuit in ipso illo primum domino nostro, qui terrenum corpus adsumpsit nihil peccans.

Ob quae demonstranda et docenda rursum benedictionis dei munus oratur, cum dicitur: benedicat nos deus. ac ne de incerto et incognito deo sperari benedictio existimaretur, adiectum est: deus noster: patriarcharum scilicet et prophetarum et apostolis ipsis tamquam successionis hereditate iam proprius; in quibus fructum suum dedit terra, continentiae et fidei et iustitiae et misericordiae, quin etiam inter ipsos saeuissimarum persecutionum cruciatus atque mortes ipso iam diuini nominis deuota martyrio.

Repetitur deinde benedictionis oratio. cum dicitur: benedicat nos deus. non ex nihilo iterantur haec uota, sed ut per benedictionem dei augescente doctrina deum omnes terrae fines timeant. ait enim: et metuant eum omnes fines terrae. metuant ergo omnes fines terrae deum, sed deum nostrum, sed deum benedicentem. non est minimum officium fidei metus. nam inter praecipua spiritalium gratiarum dona [*](dae 1 in apinia VPTE tribolia V 2 5nea V ae similes V 8 quia ia P 6 gloriosam VR conoupiscentis exuto V 7 est om. PT 9 fractuum V ei et in cognitione E ei cognitionem V 10 nostro om. PT 13 nos ds ds fir P 14 et ex te m. 2 V 15 noster ex nostes F1 patriarcarum V 16 haereditate R 17 iam proximis R terrae R cootinentiae fidei PT 18 miaaerioordiae R 19 adque VR mortis V 20 diuini ex diuino VP 91 repetitus V oum ex ne m. 2 V 22 iterantur ex iteratur P* 23 per om. R, supr. add. P doctrina deum : non alłenum (m partim i. ras. X) R doctrina di P 26 dm sed dtñ nfm P. ) [*]( 18* )

276
numeratur, cum dicitur per Esaiam: et repleuit eum spiritus timoris dei. et per Salomonem: initium sapientiae timor domini est beatus, cui prouenerit timere non ex natura humanae trepidatione, sed ex cognitione rationis. qui enim ex infirmitate in rebus trepidis metuit, hic in secundis rebus rursum ex naturae uitio insolescit. at qui ex scientia timet, semper timet neque minus secunda quam aduersa formidat. sumit igitur originem sapientia ex timore res utiles ac probabiles exequendo, quae propriae peculiaresque sapientiae sunt. hunc ergo dei timorem omnibus terrae finibus propheta optat, ut nulla gens terram incolens extra metum eius sit, apostolo uoti ipsius summam explicante, cum dicit: et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria est dei patris, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.