Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

De superioris psalmi superscriptione id tantum demutatum in consequenti est, quod, ubi pro populo longe a sanctis facto praenotatum est, nunc corrumpas uel disperdas praescribitur, quod uno uerbo rm μή διαϕϑίρηςutrumque graecus sermo conplexus est. consequens enim erat, ut, quia corruptio eos, qui longe a sanctis discederent, mansura esset, ne huic sanctus subderetur oraret. nam et in psalmo alio gratulationem auersae huius a se corruptionis ostendit dicens: nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. neque ambiguum estpsalmum hunc secundum apostolorum professionem ex persona esse domini intellegendum. [*]( 94 PB. XV, 10. ) [*]( 1 detrahitur P 2 morte ex morte corr. man. rec. R 3 absorbet ex absorbit m. 1 R absorbet PE 6 filios PTE 7 patri huius esse R (an patri filiue esse?) 9 omnem om. Pe Explioit Psalmus LU incipit Psalmus LVI R Explicit Ps. LV ino. LVI P Expl. de LV incip. de LVI T 14 in Bpelunca R 18 in om. R pro polo R 19 praenotatum scripsi cf. Stud. 1889 p. 314 enotatum R enigmatum Ta aenigmatum Pb aenigma tum Ed. Basil. 1550 et Par. 1572 00 inter quod et uno eras. quo = d R to me diaftires P come dias theres R tomedias thyres a, om. T lacuna relicta 21 grecus R 28 sanctis R orarent P nam in Pb alio = = gratulationem P. )

169

Itaque Dauid ad humanae carnis gloriam resurrectionis dominicae tempus expectans nunc et non corrumpi se rogat et auersam a se corruptionem in eo, in quo primitiae resurrectionis sunt, prophetae praescientia gratulatur. ideo autem: i n finem tituli inscriptio est, quia et gloriosa ad aeternitatis honorem uita suscepta et mors plurimis salutaris uirorum fortium inscribatur sepulcris et haec omnia ad eum referri oporteat, qui uel finis est legis, uel quem psalmi ipsius finis ostendat. id autem. quod in spelunca clausus haec loquitur, tempus est prophetiae, quo psalmum intellegitur scripsisse, ipsa illa speluncae habitatione mansuri in corpore domini humilitatem prophetans. ceterum uideri non potest, ut qui ob metum erat intra speluncam reconditus, psalterio et cithara, ut testatur in psalmo, id est totius artis musicae perstreperet apparatu.

Coepit autem ita: miserere mei, deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea. misericordiam rogat, quia confidit in domino. docens ab his misericordiam dei sperandam esse, qui crederent. et misericordiae dei quod momentum quiue sit effectus, ostendit dicens: et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. auibus naturae; est infirmitatem pullorum alis inumbrare eosque a praeteruolantium ui atque inprobitate defendere. quod et in gallinis maxime noscimus, cum collectos intra pinnas fetus suos aut opacant aut tuentur. quarum consuetudinem ad exemplum sollicitudinis suae dominus commemorat dicens ad Hierusalem interfectricem prophetarum: quotiens uolui colligere filios tuos, sicut gallina, quae congregat pullos suos sub alas suas et noluisti? sperat ergo in umbra alarum dei sanctus. donec iniquitas transeat, id est dum aut saeculi scandala, aut iniquitates impiorum, aut [*](96 Matth. XXIII, 37. ) [*]( 4 profetae R in fine RP 6 mors ex mortis P salutaris plurimis T 7 sepalhris R sepultaris PTE oportebat PT 9 profetiae K 11 maniuro RPa mansaram Ed. Basil. 1.5.50 12 intra spelunoa R 13 id est om. PT 17 in deo PTE 21 a — uibus R pullorum infirmitatem T 22 adque R atq; P rpbitate P 23 pennas PTE 24 aut operiant aut tueantur e 26 profetarum R 28 sub alis suis PTE 30 miquitates ex iniquitatis T. )

170
terrenae humilitatis infirmitatem, dum hanc ipsam quasi speluncam habitaculi et corporis sui Dauid, qua nunc est clausus, euadit.

Sed sperans sub umbra alarum dei officio spei suae semper intentus est dicens: clamabo ad deum altissimum, deum, qui benefecit mihi. clamat fide potius quam uoce. qui fugiens et latens clamat. porro autem non est in sermone sperantis gratulatio adeptorum; sed propheticae scientiae ac fidei est, gerendis non aliter gaudere quam gestis et idcirco ad eum, qui sub indemutabili constitutione bonitatis iam sibi benefecerit, clamat; et quatenus benefecerit dominus, consequentibus docet dicens: misit de caelo et liberauit me, dedit in obprobrium conculcantes me. misit deus misericordiam suam et ueritatem suam, animam meam eripuit de medio catulorum leonum; dormiui conturbatus. dignum fuit, etiamsi nulla demutatio personae esset ac sensus, diapsalma interuenire, quia ad intellegentiam dictorum sensus esset credentium erigendus. benefecit deus sancto suo, mittendo de caelo, ut liberato eo in obprobrium hi, qui eum conculcabant, darentur. et misit misericordiam suam ac ueritatem ad eripiendam de catulorum medio animam ipsius, tum cum conturbatus dormisset. si mors significatur in somno, uel cum dormiturus Dauid cum patribus suis est, uel cum dormiens Lazarus excitandus est, uel cum centurionis illius non est mortua puella sed dormit, uel cum eos, qui dormierunt, non praeueniemus in resurrectione, si conturbatio dormientis significatio est passionis, cum dicitur: nunc anima mea turbata est ual|de, quam tamen eripi de manu canis ita antea est [*]( 97 Ioh. XII, 27. ) [*]( 1 terrenae (om. aut) RPa infirmitatem ex infermitatem T ex infirmitatis infirmitatem R 2 habitali et corporis P habitaculu scilicet corporis T qua ex quia R quia a 3 euadat T 4 et eperans PTe sperann b 6 ad dHm PT 8 ademptorum P profeticae R 19 e caelo PTE 15 eripuit animam meam PE et eripuit animam meam T 17 esset ex cesset R aut sensus T ascensus Pa 18 benefacit R a df supr. scr. T 19 hii RT 20 conculcabat R et misit miaericordiam ao ueritatem Pe et misericordiam misit ac ueritatem T 26 aic R. )

171
deprecatus: libera me de ore leonis et de mann canis unicam meam et non alii canum uel leonum catuli intellegi possunt, quam qui sunt et natio uiperarum, de quorum medio anima eripitur et eripitur per missam e caelo misericordiam et ueritatem secundum illud: misericordia et ueritas sibi obuiauerunt et si misericordia et ueritas dominus Iesus Christus est: non ambigitur, quin illi in obprobrium deducantur, qui conculcantes dominum in passione ista non credunt; quibus utique obprobrium eat unigeniti dei aduentum et peccatorum indulgentiam perdidisse.

Et quia huic sanctorum spei uel persequentum odia uel negantum aduersatura semper essent, conmemoratis humanae salutis sacramentis subiecit : filii hominum, denteseorum scutum et sagittae et lingua eorum machaera acuta. uitia motusque animorum sub corporalibus officiis diuinus sermo significat, ut in deuteronomii cantico: incrassauit et calcitrauit dilectus, impietatis luxu sub significatione consuetudinis corporalis increpito, uel illud: qui deuorant plebem meam ut cibum panis, uel etiam: dentes peccatorum contriuisti. nec non et apostoli: quod si mordetis inuicem, uidete, ne consumamini ab inuicem, ut quod singulis quibusque membris officii actionisque mandatum est, id ad efficientiam mentium animorumque referatur: ut nunc uel persequentium uel obtrectantium commemoraturus effectus ait: filii hominum, dentes eorum scutum et sagittae et lingua eorum machaera acuta, cum et consumerent saeuitia potestatis et obtrectationum iaculis uulnerarent. [*]( 1 Ps. XXI, 22. 5 Ps. LXXXIV, 11. 16 Deut. XXXII, 15. 18 Ps. LII, Õ. 19 Ps. III, 8. 20 Gal. V, 15. ) [*]( 1 depraeeatus R 4 per missa R misericordia et ueritate R 6 sibi (s) scripri (cf. Sabatier II, 171) se |RPTe om.b 7 deducantur R≡≡≡ dantur P dedantur T dedentur a dentur Ed. Basil. 1550 (Bened. falsa de cod. rettulenmt) 12 negantum ex necantum corr. m. 1 R 14 acutum et sagittae T cf. p. 160, 9 arma et sagittae RPE maohera R 15 animorum R animarum PTE 16 deuteronomii (alterum i in rar.) R deuteronomio Pa 17 luxu R 20 et illud apoetoli e 22 singuli P 23 ad om. P ut non uel R 25 acutum et sagittae PTE arma et sagittae H. )

172

Sed inter haec, quae scit et expectat, propheta non tacuit. deprecatus enim, ne corrumperetur, absorbendae corruptionis istius tempus exoptat dicens: exaltare super cae los, deus, et super omnem terram gloria tua. quae in altum de humilibus efferuntur, ea exaltari uidentur, quia per profectum quendam in id, quod sublimius est, euadunt quod autem super

- caelos exaltandum est, necesse est ut prius descenderit ad inferiora de caelis, per quod rursum exaltandum sit super caelos. quod idipsum apostolus absolutissime ita dicit: qui cum ascendisset in altitudinem, captiuam egit captiuitatem, dedit dona hominibus. ascendit autem quid est, nisi quia et descendit in inferiora terrae? qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adimpleat omnia, hinc exaltandi super caelos causam significans extitisse, quod descendendi usque in inferiora terrae humilitas esset assumpta. ex uoto ergo propheta praenuntiat exaltari super caelos deum. et quia exaltatus super caelos impleturus esset in terris omnia sancti spiritus sui gloria. subiecit: et super omnem terram gloriatua: cum effusum super omnem carnem spiritus donum gloriam exaltati super caelos domini protestaretur.

Omnis autem hic profectus non naturae diuinae, sed infirmitati hominis optatur: quia se per assumptionem carnis in caelestibus collocandum propheta non nescit, quippe cum concorporales et participes effecti simus in Christo Iesu. et idcirco haec ad carnis suae infirmitatem, quae et in passionibus domini neganda et super caelos esset exaltanda, conexuit: laqueos parauerunt pedibusmeis etincuruauerunt animam [*]( 9 Ephes. IV, 8 sq. ) [*]( 1 profeta R 2 depraecatus R deprecatis Pa 4 sup omne terra ex in omni terra corr. R 9 quod ipsum PTE absolutissimae R 11 dona hominibus PTE cf. Sabatier III, 799 donationes in homine R 18 ipse est qui PTe 14 adimpleat RPT adimpleret E 15 descendendi ex descendi corr. m. 1 P 16 praenunoiat RT 19 gloria tna ex gloriam tua R 21 protestaretur (re ex parte eras.) R 99 ante ex parte eras. R 23 inr caeleBtib; P 24 concorporales RT corporales Pe 26 participes RPT cQ participes a comparticipes * Iesu om. PTe 26 in carnis suae infirmitatem PTe. )

173
meam. foderunt ante faciem meam foueam et inciderunt in eam. per conpassionis fidem etiam se ipso in domino propheta patiente, tamquam et ipse sit passus, haec queritur. sed in eos, qui maiestatis dominum persecuti sunt, cum in foueam praeparatam inciderint, mortis ipsius et sensus refertur et poena.

Et quia conpatiendi et conmoriendi fides nos glorificat in Christo, uelut in procinctu spei fideique huius propheta consistit dicens: paratum cor meum, deus, paratum cor meum: cantabo et psalmum dicam tibi. exsurge, gloria mea, exsurge psalterium et cithara. exsurgam diluculo, confitebor tibi in populis, domine, psalmum dicam tibi in gentibus. interiecto diapsalma hunc ad deum rettulit propheta sermonem psalmi interim fide haec eadem, in quae cor eius paratum est, concinendo; et animi sui et corporis gaudia sub significatione psalterii et citharae adhortatus sese ipsum in eo, quod cantet psalmumque dicat, ostendit. aitenim: exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium et cithara: exsurgam diluculo, seipsum scilicet ostendi in psalterio citharaque declarans, cum ad exsurgendum cithara psalterioque commonitis ipse potius, qui in his significetur, exsurgat. exsurgens autem diluculo cum gloria sua spei euangelicae gloriam cantat, congruente diluculi et orationis tempore et salutis. nam id sequitur: confitebor tibi in populis, domine, psalmum dicam tibi inter gentes. laudaturus in populis et in gentibus deum necesse est ut in eo salutem gentium laudet: quia iam non in uno Israhel funiculum hereditatis artatum sit, neque Iacob portio, sed terrae plenitudo iam dei sit; neque simus iam imago terreni, sed imago caelestis. [*](4 quaeritur RPab 7 noe conglorifioat T in xpo R, christo jP7'e 8 tin procinctn R 19 confitebor RP1 et confitebor P2TE psallam tibi R 18 diapsalmate e nunc ad deum R 16 ante est eras. ti R 17 se = = ipsum R 18 post ostendi aliquid (A ?) eras. R ostendit e 23 congrnente diluculo T 84 confitebor R cf. supra et confitebor PTE 28 fnnicnlu hereditatis artatn sit R cf. Abh. IV, 91 funioulus h. artatus sit PTE 29 terraeni ex terraenae R. )

174

Quid autem confitendum in populis - psallendumque inter gentes esset, ostendit: quia magnificata est usque ad cselos misericordia tua et usque ad nubes ueritas t ua. haec est ergo in populis gentibusque confessio, quia magnificata usque ad caelos misericordia sit et ueritas usque ad nubes. nam cum domino obuiam sancti rapientur in nubibus ipso illo nube in resurrectionis corpore eleuato creatura omnis secundum apostolum a corruptione sit liberanda pacificataque omnia per eum et in caelo sint et in terra, merito et usque ad nubes ueritas nostrae in eo resurrectionis ecfertur et magnificatur usque ad caelos misericordia eius, congemescentis creaturae corruptione depulsa. sed horum quidem usque ad nubes et usque ad caelos significatur elatio; uerum illi proprium est caelos transgredi et omnem sensum existimatae sublimitatis euadere.

Repetita itaque spei suae precatione propheta sic clausit: exaltare super cselos, deus, et super omnem terram gloria tua. nullus exaltando deo modus est: nam super caelos eius elatio est. dominus enim creaturarum ultra creaturas intellegendus est. et cum nobis non aliud sit in cognitione quam caelum, ultra omnem sensum est, qui super caelos exaltatus sensum notionis excedit. misericordia quidem eius usque in nos redundauit, sed magnificata usque ad caelos in caelestibus mox futuris. et cum usque ad nubes ueritas eius elata sit nobis obuiam in nube rapiendis, sed caelos omnes tamen consessurus a dei dextris ipse transcendit, gloria quoque eius in [*]( 7 Rom. VIII, 21. 8 Coloss. I, 20. ) [*]( 3 et ueritaa tua usque ad nubes PE 5 miserioordia sit scripsi, misericordia = = = R ait misericordia PTE 6 rapiantur ex rapientur T itla, e in resurreotionia corporeę, a in resurrectionis corporeae gloriam ed. Basil. 1,550, Par. 1.572 7 eleuato R cf. Ps. LXJJ cap..7, elato ex elati T elati ex eluti P elati b elato e 8 pacificadaque e 9 per eum quae et in E 10 nostrae coni. Bened., nostra APTe h' fertar P haeo fertur T 11 congemesoentis R congemiscentis PTE 15 praecatione R 16 super coelia ed. Par. 1572 coelis b 17 gloria tua ex gloriam tuam R 18 creaturaram ultra RPTb oreatnrarum est ultra e 19 intelligendus e (est T) RT intelligendus Pb 21 exoedit ex excidit corr. m. 1 R excludit PTe 22 redundabit R 24 sed RPTab scilicet ed. Basil. 1550, Par. 1572 25 tranacendet R. )

175
terris, id est nobiscum mansura, cum dicit: ecce ego uobiscum sum omnibus die bus usque in consummationem saeculi, dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.