Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Post quae sequitur: prope est dominus inuocantibus eum. non longe abest, qui per naturae suae uirtutem et ipse ubique semper est, et totus semper et ubique est secundum illud Apostoli: quia in ipso sumus et in ipso uiuimus ac mouemur. prope est ergo inuocantibus, cum nihil sit, quod sine eo sit. sed quibus inuocantibus prope sit, subiectis docet: omnibus inuocantibus eum in ueritate. non ex otio inuocantibus neque ex infidelis ambiguitatis incerto, sed uerum deum fideli inuocantibus ueritate.

Et cum prope adsit, quid in ueritate se inuocantibus tribuat, demonstrat dicens: uoluntatem timentium se faciet; non turpium uoluntates neque uitiosorum cupiditates deus faciet, sed timentium se, per metum innocentes, per fidem honestas, per reuerentiam uerecundas; et uoluntates non otiosas neque sperare aliquid a se quodam contemptu silentii [*]( 18 Act. ap. XVII, 28. ) [*]( 8 oportunitate Ra opportunitate e et sic infr. 5 & enim R et cum E 7 consequntur R 10 confirmatam coni. Rimed. 18 saecundum R 21 subieotis R ex subiectis E 24 in ucritate se inuooantibus R inuocantibus se in ueritate E 26 turpium Rb turbidorum e 27 sed ei ue se corr. m.1 R 28 Rerentiam (R ex u corr., ro. 1) R non otiosas neque sperare R non otiosas neque mutas neque sperare E 29 contemptus )

839
dedignantes, sed quas eloquatur oratio, quas preces contestentur. etideo subiecit: et orationem eorum exaudiet. uoluntas ergo ea a deo fit, quae uoce orationis exauditur. sed quse uoluntas fiet orantium? et saluos faciet, inquit, eos. hoc uolunt timentes deum, hoc ut audiantur orant, ut non dominetur eorum aeterna mors, non in interitum perpetui iudicii deputentur, sed sub custodia dei tuti sint. sequitur enim: custodit deus diligentes ipsum. saluos ergo faciet eos custodiendo, id' est aeterni regni participes reseruando; sed eos, qui et timebunt. et precabuntur et diligent. dehinc sequitur: et omnes peccatores disperdet, qui nec ut homines timuerint nec ut subditi orauerint nec ut donati uita mundoque dilexerint.

Conclusit autem propheta honoris debiti confessionem dicens: laudationem domini loquetur os meum. laudatio ei non sufficit, nisi et laudare non desinat. laudabit enim adhuc, cum iam tamen laudet. sed cum ille laudet, omne quoque ad benedictionem dei humanum genus adhortatur: et benedicat omnis caro nomen sanctum eius. per officii sui et fidei constantiam semper quidem ille laudabit; sed prophetae cura, ut omnes deum benedicant, optat. non enim ait: benedicent, tamquam certus sit in futurum, sed ex uoti adfectu ait: benedicant, et illud, potius ut intelligeretur optare, quam confideret sic futurum. deinde benedictionem non temporariam esse postulat, sed aeternam, in sseculum et in saeculum sseculi. nobis potius optandum, ut in aeternum benedicamus aeternum: quia in aeternum benedicens aeterno illi necesse est maneat coseternus, domino scilicet nostro unigenito et primogenito dei filio Iesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen. I [*]( 1 eloquatur ex eloquetur m. 1 R oratio ex oratio oratio corr. R 2 exaudiuit h. 1. R 4 facia inquid R inquit faciet E 14 laudatio e scripsi laudationem R laudasse E 19 laudabit Rb laudabilis e 20 rpfaae cura R rppheta hec curat a propheta et curat I optat R et optat E 22 et illud potius ut coni. Bened. ut illud potius ut R ut illud potiua e 28 confideret Rb confidere e fort. recte 29 qui ex que m. 1 R Explicit pSl CXLIT Incp CXLIII (sic) fin. uers. uacat et psalmus — Zachariae am. R. )

840