Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Psalmi superscriptio nulla esse secundum Hebrseos uidetur; id enim ab his, qui utraque lingua eruditi sunt, traditur. translatoresquo ceteri nihil omnino de rebus gestis, id est de Abessalon in Dauid patris sui insectatione scripserunt. sed hi septuaginta seniores, quibus.legis ac prophetarum scientia ultra praescriptum et ambiguitatem litterae fuit, addendum hoc psalmo iudicauerunt. causam uero iudicii istius in exordio psalmorum docuimus, per quam nihil in psalmis nisi propheticum cognoscimus oportere tractari. cum enim nec gestis sermo nec temporibus ordo conueniat, relicum est, in exemplum ac scientiam gerendorum et gesta omnia in Dauid et ab his intellecta esse doceamur. adposita ergo nunc psalmo superscriptio est, quae non extat in libro, ut, ubi extat — id est sicut in psalmo tertio, in quo a facie eius, qui nunc persequi scribitur, fugerit —, ad scientiam propheticae intellegentiae uocaremur.

Prophetat ergo nunc Dauid passionibus suis dominicas passiones: non de Abessalon conquerens, sed de his, quiAbessalon ad impietatis crimen ignirent. ignita enim secundum apostolum diaboli sunt iacula, quae se in cor Iudae, ut dominus traderetur, iniecerint et nunc in filiis inob“dientise operentur. ob quod dominus adsumpta peccati carnis similitudine de peccato condemnauit peccatum in carne. tractabimus ergo psalmum ex persona prophetae intellegentis se in peccati corpore positum et inter multas et graues diaboli temptationes [*](4 dfie R sed cf. p. 806,12 percipe orationem R 9 de Abessalon Re sed abessalon G absalon p 10 soribserunt G hi Gp hii R 11 ac ex hao R 12praescribtum Q addendum GRaddendop 14 profeticum G lõuerbum ordo, quod est in GR, om. p(A) relicum G reliqum R reliquyau p 17 dauid ab hia G 18 supersoribtio G superscriptio R 19 aioufe in Gp sicuti in R 28 Abessalon G Absalon Rp Absalon R Absolon p 24 secundū G saeoundum R 28 condempnauit p 29 intellegintes G 30 positi GR et //// graues (4-5 litt. eras.) R. )

806
per hominem fatigari. nam ut dominus principem mundi non ignorauit haec in se per ludseos Iudamque gessisse. cum ad apostolos dicit: ecce ex uobis unus est satanas — totus enim hoc esse, quia per eum animabatur, ostenditur —, ita et Dauid in Abessalon eos, per quos Abessalon est talis, intellegit. et quia iam in tertio psalmo latior hinc fuit sermo, nunc psalmi ipsius dicta tractemus ita, ut meminerimus omnia, quaecumque sub prophetae nomine dicentur, etiam ad personam domini esse referenda., qui se ex forma dei euacuans et formam serui adsumens infirmissimum naturse nostrae hominem etiam usque ad ignoratae diei atque horae suae scientiam sit professus.

Deus, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam: in ueritate tua exaudi me. in tua iustitia. primum orationem suam deprecatur audiri, quia id humilitatis humanae est, ut audientiam dei his, quse orat, exoptet. sequenti deinde secundum propheticam scientiam, ut in ueritate dei audiatur, expostulat. non est huic fideli uiro deus ex elementis saeculi, non ex regum nominibus, non ex errore saeculi in saxis et metallis et lignis : sed uerus ei deus est, aeternus, omnipotens et uniuersitatis effector. tertia quoque postulatio est, ut in iustitia dei audiatur. non est tyrannicse uoluntatis deus, non prsedurse et iniquae pertinaciae arbiter, sed qui rationem habeat infirmitatis humanae neque hos demutabilis naturae nostrae promptissimos lapsus secundum indemutabilis substantiae suae indeflexam constantiam metiatur, sed iustus et moderans tantum ab homine expectet, quantum meminerit humanae licere naturae. [*]( 8 Ioh. VI, 71. ) [*]( 1 ut in ras. R et G 5 Absalon Rp per quem Rp 9 pferend» p euuacuans G et formam GRe ac formam pb 10 infirmissimum GRe infirmum pb 11 adque GR 12 dã Gp dñe R 13 obsecrationeam G 14 depraecatur GR 16 orat G oret RpE 16 exoptet GR expeotet p sequenti GRp(A) secundo E 18 aelementis R rerum G sed tf.Acad. p. 30 19 & metallis Re metallis pb 21 non est tyrannicae uoluntatis RE non est orator inuidie uoluntatis p(A) 22 iniq R 23 neque hos GRp neque qui hos E 24 demntabilis GpE demutabiles R labaos R. )

807

Et ideo subiecit ad id, quod se in iustitia dei orauit audiri: et non intres in iudicium cum seruo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. quid enim spei est, si iudicare nos secundum se deus uelit, si ad conparationem sui uitse nostrse innocentiam postulabit? iustificari autem in conspectu dei quis uiuentium potest, cui ira, cui dolor, cui cupiditas, cui ignoratio, cui obliuio, cui casus, cui necessitas uel per naturam corporis uel per motum animae semper fluctuantis admixta sit, cui et cotidie grauissimus hostis immineat, diabolus uidelicet animae uiri fidelis insidians eamque ad interitum persequens? hanc enim esse causam docet, qua nemo uiuens iustificari in conspectu dei possit: quia persecutus est inimicus animam meam, humiliauit in terra uitam meam, collocauit me in obscuris sicut mortuos saeculi. obscuritas per corporis uitia effunditur, et cum per diaboli laqueos in cupiditates carnis incidimus, a cognitionis luce depulsi in obscuris collocamur gentilium tenebris demersi et ssecularium operum nocte detenti.

Sed quantumlibet persequens animam inimicus et humilians in corpore tamquam mortuum saeculi collocet in obscuro. spiritalis tamen uiri anxietas his corporis tenebris non tenetur et cor super hac ipsa naturae sum infirmitate turbatur repugnansque uitiis hominem suum in memoriam primse suse constitutionis et in meditationem dei operum conuertit non enim eum inimicus in obscuris mortuum saeculi, sed tamquam mortuum saeculi collocauit: per quod libertas spiritus semper in se anxii reseruatur. *

Id enim sequitur: et anxiatus est in me spiritus meus: in me turbatum est cor meum. memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis, in factis manuum tuarum meditabar. scit Adam a diabolo captum et idcirco memor est antiquorum dierum. scit eum per transgressionem legis constitutae et a [*](2 in iudicio R 4 iudicari R 7 ignoratio ex ignaratio p 9 quotidiae R 10 uiri aupr. scr. p 17 lucae R in obacuris RE in obsouro p 20 mortaam p 91 non tenetur pE continetur R 28 in me spiritus R super me spiritus pE qf. Sabaiier 11, 276. )

808
promissionibus dei et ab incolatu paradisi excidisse, et ideo memor est operum dei. scit non sufficere ex praeterito innocentiam, sed beatum esse, qui usque in finem innocens esse permanserit, et ideo in factis manuum dei meditatur. facta manuum dei homo ipse est; qui, postquam peccauit, peccati seruus effectus est. talis igitur esse meditatur, qualis ille, qui a deo factus est, fuit ante peccatum. per quod quia non mortuus saeculi, sed tamquam mortuus saeculi in obscuris est collocatus, meditabitur semper; et meditabitur semper, quia antiquorum dierum memor scit per transgressionem legis mortem introisse peccati.

In eo autem, quod et memor dierum antiquorum et in operibus dei meditatus est atque meditabitur, quamquam per fidem suam coeperit, tamen non proprium suum esse, ne insolens existimetur, sed per auxilium dei, ad quem orauit, sibi indultum esse demonstrat dicens: expandi manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua. terra sine aqua arida et infecunda est et inrigari se semper imbre pluuise caelestis expectat: ita et sancti anima naturse suse conscia, immadescere se dono diuini eloquii desiderat, de quo Moyses ait: expectetur sicut pluuia dictum meum, et descendant sicut ros uerba mea, ut pluuia super gramen et ut niues super faenum. arens ergo et sitiens anima tali propheticse doctrinse imbre perfunditur, ut mortua et ieiuna ariditate naturae in uberes fructus praeceptorum dei cognitione reuirescat.

Iam in his, quae secuntur, humanae fidei et conscientise confessio est, per diapsalmi intercessionem inpatientia prophetici desiderii monstrata. uelociter exaudi me, domine, [*](91 Deut. XXXII, 2. ) [*]( 1 ab om. p paradysi R 4 manuum dei Re dei manuum pb meditatur R meditabitur pE 7 quia non mortuus saeculo R 8 sed tamquam mortuus saeculi om. p 12 memor (om. et) R antiquorum dierum pE 18 inrigari se semper R irrigari sese semper pb irrigari semper e 19 consciae R 21 spectetur p 22 ut pluuia ex aut pluuia R 24 imbrae R 25 ieiun = a p 27 secuntur Rp sequuntur E . 28 diapsalmi Rp diapsalmatis (diapsalmiatis a) e diapsalmae b. )

809
defecit spiritus meus. moras corporis sui propheta non patitur et secundum illud apostoli: dissolui me melius est et cum Christo esse et illud: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? et illud: quia in hoc ueteri tabernaculo congemescimus desiderantes superindui taedia et ipse in hoc mortis corpore patitur, sed uelocitatem auxilii, quod ob defectionem spiritus deprecatur, cum gratia diuini in se muneris optat expleri. quid enim sibi proderit exauditum esse uelociter, nisi tamquam fidelis et deo placens et beatis locis quieturus excedat corpore?

Et idcirco ait: non auertas faciem tuam a me: et similis ero descendentibus in lacum. lacum poenalem inferorum locum scriptura commemorat, ut in his psalmis ait: tu, domine, abstraxisti ab infero animam meam, seruasti me a descendentibus in lacum. ergo nisi facies dei, qui utique Christus est, qui imago dei inuisibilis est, unicuique sancto adfuerit, erit illis similis, qui poenae inferni deputati ex uita hac sine spe quietis excesserint

Sed de spe sua propheta non ambigit neque extra euangelicse securitatis fiduciam est, tempore quidem ipse anterior, sed in spiritu apostolici gaudii particeps, qui resurrectionem domini contuentes seternitatem caducorum corporum crediderunt. id enim consequenti ait: auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speraui, domine. matutinae autem huius misericordise gaudium locis plurimis demonstratur, uel tum cum ait: ad uesperam demorabitur fletus, et [*](2 Phil. I, 23. 8 Rom. VII, 24. 5 II Cor. 6, 2. 14 Ps. XXIX, 4. 26 Pa. XXIX, 6.' ) [*]( 2 me om. p 3 ego om. R 4 liberauit R 6 congemesoimus R cf. Stolz L. 366, Sittl Arch. It 492 congemiscimus pE 6 taedia & ipse R taedium et ipse e taedium ipse pb 10 excedat GRE recedat p corpore G e corpore RpE 14 ab infero GR ab inferis p ab inferno E ' 15 seruasti GE saluasti Rp a descendentibl G a descendibus p 18 ex uita scripsi et uita G e uita Rpb cf. praef. 28 consequenti GRp in consequentibus E fao mihi Gp (mihi fao R 24 dfie G om. RpE 25 autem G om. RpE 26 uel tum cum Gp uelut (ut s. s. 1 f) cum R uelnt tum cum E uesperam G cf. Neue Formenl. 1,572 uesperum RpE. )

810
ad matutinum lsetitia. hoc enim resurrectionis est tempus, in quo per misericordiam dei potestas mortis infracta est ; quam misericordiam, quia in ea propheta sperauit, optat audire.

Dehinc sequitur: notam fac mihi uiam, in qua ambulem: quia adteleuaui animam meam. apostolus per speculum et in senigmate uidet, et pro parte scit et pro parte prophetat. propheta quoque, tamquam per naturam humanae fragilitatis ignorans, notas sibi fieri, in quibus ambulet, uias orat. non enim hse saeculi uise utiles sunt: spiritales illas et caelestes ille nosse desiderat. id enim ait: quia ad te leuaui animam meam. non in humilibus est anima illius, sed in excelsis et idcirco excelsarum uiarum postulat notionem. scit enim esse inimicos sibi, qui se in alias uias auocent, qui in uoluntatem alteram deducant. de inimicis istis spiritalibus apostolus multa et frequenter ingessit. ab his ergo se eripi orat et uiam tribulat$m, quae ad caelum agit, cognoscere rogat et de uoluntate domini doceri et per spiritum eius in terram rectam deduci: id est, ut constituatur in hominem non uitiis peruersum. nam in rectam terram se dirigi quomodo optasse de elementi huius natura existimabitur, nisi quod secundum primi hominis naturam, cui post peccatum dictum est: terra es et in terram ibis, constitui se hominem rectum indeflexumque desiderat? id enim sub his dictis continetur: notam fac mihi uiam, in qua ambulem: quia ad te leuaui animam meam. eripe me de inimicis meis, domine, ad te confugi: doce me facere uoluntatem tuam, quia tu deus meus es. spiritus tuus [*]( 6 cf. I Cor. 18, 12; 9. 82 Gen. III, 19. ) [*]( t 1 laettia G 8 in ea GR in eo p 4 fao mihi Gp mihi fao R 6 enigmate G enigmatae R 8 humanae humanae G 9 heae (sed postea del.) G haec R spiritales illas et GRe spiritalen et pb 16 et uiam (nitam Gf) tribulatam quae GR et uiam -illam quae p et uiam illam tribulatam quae E 19 in recta terra G quomodo optasse de elementi (cetera desunt) G quomodo optasse de aelementis huius natorae existimabitur R quomodo optasset cum elementi huius natura existimabitur e quomodo optat si de elementi huius creatura dixisse existimas biturjj(yT)& 22 constitui se R 24mihi fac R 27 deus meus ea tupE. )

811
bonus deducet me in terram rectam propter nomen tuum, domine.

Consonans apostoli confessio est ad id, quod ait: doce me facere uoluntatem tuam, illud, quod per eum dictum est: et qui putat se scire, nondum scit, quemadmodum oporteat se scire. quod si ne orare quidem adhuc scimus et loqui desideria nostra non nouimus spiritu potius pro nobis inenarrabilibus gemitibus postulante et inperitiam nostram arcanse scientiae affectu repensante secundum hoc apostoli dictum: quid enim oremus secundum id, quod oporteat, nescimus; sed ipse spiritus pro nobis postulat gemitibus inenarrabilibus, non incondite propheta creditur orare, ut uoluntatem dei doceatur explere. et conpetens illa humanae uerecundise professio est, ut, quod per spiritum dei in terram rectam deducendus sit, id non meriti esse sui arroget neque per satisfactionem proprii obsequii id sibi postulet, sed totum hoc ad clarificandum in se dei nomen expectet, ut propter honorem dei nominis in terra recta esse statuatur.

Et quia hanc terram rectam scit sibi non in corpore mortis huius posse concedi, quia labes carnis humanae per admixtam in se uitiorum consuetudinem aboleri penitus nisi cum naturae demutatione non possit, uiuificari se, quasi nondum uiuat, expostulat dicens: uiuificabis me in sequitate tua. educes de tribulatione animam meam et in misericordia tua disperdes inimicos meos. et perdes omnes, qui tribulant animam meam: quoniam seruus tuus ego sum. habuit quidem, ut diximus, hoc iustitia uerecundise, ut, quidquid illud sibi beatitudinis sperat, [*](6 I Cor. 8, 2. 10 Rom. VIII, 26. ) [*]( 2 post domine R add.: uiui6cabis me in aequitate tua 5 se soire Re sese scire pb 6 nec ex ne m..3 R nec pE 9 arcanae Rle archanae R* archano p(A) arcano b scientiae Re conscientiae p(A)b 13 credetur p 16 non om. R 16 proprii p(A)b pii Re 18 rectam sntpr. scr. p 23 naturae ex natura R 27 omnes qui tribulant R omnes inimicos qui persecuntur p 98 ego sum R sum ego p cf. Abh. 1 V, 88 99 illud R aliud e, om. p(A). )

812
id pro magnificentia dei potius — quia deo beata et seterna et bona tribuere sit dignum —, quam pro merito suo postulet. sed tamen prseferens honorem et misericordiam dei merendi quoque id per se non exclusit officium. nam cum uiuificandus sit, uiuificandus tamen est in sequitate, quia aequum sit uitam retribui stipendiis sanctitatis. et cum per misericordiam dei educto eo de tribulatione disperdendi sint eius inimici, iam non est misericordia indiscreti confusique iudicii, cum, quae a tribulatione educit, eadem disperdat inimicos: quia ex meritorum diuersitate uel in poenam uel in salutem misericordise iudicium temperetur.

Non lenes autem sibi esse inimicos propheta demonstrat, sed eos, qui etiam animam persecuntur: non quod cum corpore possit occidi, sed quod ita diabolicis infestationibus fatigetur et subiectorum sibi uitiorum incentiuis agatur, ut a domino mereatur occidi. uerum ut etiam inimici sui pereant, quamquam ad id potissimum et nomen et misericordia dei est, tamen cum etiam ea causa est, quod seruus dei est, cuius animam persequantur. et liberalitas admiscetur et meritum atque ad domini misericordiam serui quoque et fides et nomen adiungitur: ut misericordia dei, quamquam omnibus prompta sit, his tamen, qui serui eius sunt, intellegatur adsistere per eum et in eo, qui ait: ego sum uobiscum omnibus diebus usque in [*]( 28 Matth. XXYin, 20. ) [*]( 2 postulet GR ex postulat corr. p 6 aecum G equum R 7 sint Gp sunt R a 8 indescreti G cum que a tribulatione GR q & eil a tribalatione p(A.} a 9 eadem GR & eadem peA) quia GR q II (ex q{) p 10 in salutem misericordiae iudioium G in misaericordiae iudicium Re in misericordiam iudicium pb 11 temperetur Ge temperatur Rpb 18 persecuntur G persequantur RpE cum corpore GpE corpore R 15 subiectorum GR sub iniectorum pE inoen = = uis agatur G incentiuis arguatar R incentiuia aduratur e incendiis aduratur p(A)b cf. Acad. p. 43 a dJ5 R u 16 uerum GR om. p 17 cum om. R 19 admiscetr G 93 usque in Rp usque ad E. )

813
consummationem saeculi, dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.