Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Instituimur dictis propheticis ad tolerantiam praesentium passionum, et naturae nostrae infirmitas aduersus saeculi iniurias [*]( 1 enigmate GT enigmatae ex enigmaetae m. 1 V enigmatae R 2 facie ad RPT faciam acos (?) ad V interposita GRPT terposita V 3 nnbae V ****lantis G aemulante VRPTE conspicabili GRPT conspicnabili V 6 gignuntur G VR gignentur PT 7 nascitur GVR nascetur PT 8 consequemur GVR consequimur PT 9 retuso GVRlPlTl retuneo R'T' retruso PS 10 pax GVR om. PT 18 bona hierusalem GP bona in hierusalem piT quae bona sunt ierusalem R 14 pax super istrahel G pax super israel R et uideas pacem super israel (istrahel V) VPT 15 ergo haec bona GV ergo bona RE itaque haec bona PT hierusales G hierusalis V hierusalem RPT 16 quia G VR u qui PT 17 lhu G lfcs V 18 amen GRPT om. V Explicit psalfli CXXVII incipit psal. CXXVIII G = = = = = psalmus CXXVII incipit psalmus CXXVIH V Finit psSl. CXXVII incipit CXXVIII R Explicit trSct psalmi CXXVII inSp trSct psal. CXXVIII P Expl. de CXXVII incip. de CXXVIIIT 21 expugnauerunt h. I. R 23 profeticis V 24 aduersii R. )

638
semper inpatiens suscipit patientiae doctrinam ab eo, qui in praesenti psalmo ait: saepe inpugnauerunt me a iuuentute mea. non otiosa aetas religiosi uiri est neque quietam exigit uitam. inpugnatur iam ab ipsis iuuentutis suae annis et inpugnatur saepe. non nouella itaque neque rara inpugnantium odia sunt, sed ea saepe etiam ab ipsis initiis aetatis infesta sunt. et idcirco haec sunt, quae fidem probant, quae 'patientiam testantur, quae inuictse uirtutis coronam merentur. nouit beatus apostolus Paulus hanc longi praelii coronam dicens: nemo coronatur, nisi qui legitime certauerit. certamen tantum non sufficit ad coronam: legitime certandum est. id est omnia passionum bella peragenda sunt; non sufficit semel neque unius certaminis bello militasse. et audiamus hunc ipsum legitime certantem, cum dicit de se: in laboribus copiosius, in plagis abundantius, in custodiis eminentius, in mortibus frequenter: a Iudaeis quinquies quadraginta una minus accepi, ter uirgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufra. gaui, noctem et diem in profundo feci. merito iste tot et tantis proeliis perfunctus dicere ausus est: de cetero iam superest mihi corona iustitiae, quia nemo, nisi qui legitime certauerit, coronatur.

Huc etiam uox haec prophetica conuenit: saepe inpugnauerunt me a iuuentute mea. fiduciae maximae gratulatio [*]( 10 II Tim. 2, 5. 14 II Cor. 11, 28 sq. 20 II Tim. 4, 8. ) [*]( 3 religioni V neque qui quietam V 5 saepe G 6 odia ex inodia corr. m. 2 V spe etiam G 7 infecta V 9 nouit ex nouerit corr. m. 2 V Paulus G VR om. PT 10 qui GVPT om. R 11 certandum eat — ipsum legitime om. G 18 hunc ipsum legitime certantem VRt certantis G hoc ipsum legitimum certamen PTb 14 de om. G 17 una minus V qf. Sabatier Ill, 754 minus una aminuI una RTP accepit 0 18 semel lapidatus sum GVR om. PT ter naufragaui GVPT ter DIUfragium feci R 19 noctem et diem VT nocte et die = P nocte et die GR feci VGPT om. R qf. Abh. IV, 81 21 superest VRPT super G 22 certauerit GVPT pugnauerit Re 28 huc G huic RPT (de V h. 1. non constat) conuenit G conpetit RPT cf. Acad. p. 42 m 24 fiduciae maxime G fiduciae maxime R confidentiae maxime VFT. )

639
est tantorum et tam numerosorum bellorum recordari; sed nunc tacito inpugnantium nomine inpugnatio sola memoratur. et causa noscenda est, cur auctores inpugnationis silentur. omnes humanae iniuriae, quae religiosis uiris inferuntur, non eosdem habent auctores, quos habent ministros. exsecutio quidem hominum est, sed diaboli instinctus est. et huius nobis intellegentiae apostolus auctor est dicens: non enim nobis certamen est aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus potestates, mundi potentes harum tenebrarum, spiritales nequitias in caelestibus, et rursum: secundum principem aeris huius, spiritus, qui nunc operatur in filiis inob“dientise. operantur ergo hae spiritales nequitiae in his, qui inoboedientes dei legi sunt, quos uoluntatis suae tamquam operarios eligunt, in res suas alienae intercessionis ministerio usuri.

Neque solum id ex apostolicis dictis intellegimus, sed etiam ex libro Iob docemur. cum enim diabolus potestatem temptandi Iob postulasset, per direptionem substantiae eius primum desseuiturus homines ad pastorum caedem et ad direptionem pecudum excitauit eosque in hanc uoluntatem latrocinii accendit. egit ergo, quod uolebat, per humanae operationis officium. ludas quoque in passione domini ministerium diaboli fuit, et per eum effectum uoluntatis est propriae exsecutus euangelista testante ita: intrauit, inquit, satanas inludam, qui cognominatur Scariotha.

In omni igitur, quam perpetimur, iniuria alterius opus, [*](7 Ephee. VI, 12. 11 Ibid. II, 2. 24 Luc. XXII, 3. ) [*]( 1 iam numerosorum P 8 qur R 4 q. V 9 mundi potentes G Vlt mundi huius potentes PTb mundi huius potestates e tenebrarum VRPTE tenebras... G. 10 spiritales nequitias T* cf. Acad. p. 60 et Sabatier III, 808 adn. spiritales nequitiae V spiritalis nequitiae RPTlE 11 4 spiritus R 19 haec P heae T 18 legis R 16 usuri VRP u usuri T 16 apostolicis RGe (in G ***ois d**** etiam nunc legi potest) cf. Acad. 69, apostoli VPTb intellegimus RPT intellegemus GV 20 in hac uoluntatè V in hac uoluntate P 22 in passione GVRPT om. Tn 28 uoluntatis est propriae VRT uoluntatis est proprie P *** est propter (?) G uoluntatis propriae est E 24 in iudam FPiudam RT 25 Scarioth R. )

640
alterius instinctus est: et non sibi efficit, quisquis aliquid per turbulentae uoluntatis impetum gerit. non ergo his irascendum est, a quibus aliqua perpetimur, sed quotiensque per contumelias ad iracundiam prouocamur, quotiensque per conuicia ad lites excitamur, quotiensque ad dolorem et impiam damni querellam per rapinas et furta conpellimur aut in corporis uoluptates blandae adhortationis sollicitamur instinctu, agnoscendus est hostis ille, per quem haec operum ac dictorum incentiua praebentur. neque irascendum est hominibus alienae instigationis operariis, sed potius in his detestandi officii intercessio foeda miseranda est, quod sint uasa diaboli, satanae ministerium et latrocinantium tela et alienae militiae ac nequitiae paritores. ob hanc ergo cognitionem propheta sine distinctione nominis tantum inpugnantium meminit, de his atque illis indiscrete locutus, quia per homines in se id, quod spiritalium nequitiarum est, gerebatur.

Coepit itaque tamquam ex persona sua propheta; sed quid a nobis dici oporteret, quodam ipse confessionis exemplo ante praeloquitur. talis enim ordo dictorum est: saepe inpugnauerunt me a iuuentute mea, dicat nunc Israhel. ante ergo docetur Israhel, quid dicere debeat; tum deinde tamquam doctus et exemplo propbeticae confessionis inbutus Israhel ipse iam loquitur: saepe inpugnauerunt me & iuuentute mea: etenim non poterant mihi. talis religiosorum debet esse confessio. et haec uera fidei probatio est, ut, qui saepe et a iuuentute inpugnent, numquam tamen [*](1 aliquit V aliquod 2' 51 turbnlentia T turbulentiam P uoluu. mi tatis ex uoluntatae uoluntatis corr. m. 2 V 8 perpetimus V quotiensq. VT quotiensqu = e P quotiens ex quotiensq. R (ita etiam in seq., G k. I. deest) cf. quae de hac re (quotiensque = quotienscumque) dixi Acad. p. 29 5 & impiam R et impiam T ac impiam PE dampni R 7 uoluntatis P 8 ac ex hac R 10 operariis VRT operis P 12 tela VR teli Te tellum P militiae RPTb malitiae Ve ac ex hac R 18 paritores VRe portitores PTb cf. Acad. p. 58 distinctione VR dictione PT 15 per homines RPT per hominem V 20 istrahel V 21 quid VIlt quod PTb 22 et exemplo VRT* exemplo PT1 24 potuerant T 96 inpugnent VRPXT impugnant PiE. )

641
eorum, quos et saepe et pridem inpugnauerint, prsepotentes sint. aduersus autem ualidiores et longum et frequens est praelium; idcirco inimicae spiritalesque uirt.ntes firmos fide et timore dei uiros et diu et saepe pertemptant, quia iterari necesse est, quod et diu geritur et numquam obtinetur. maneamus ergo, ut saepe inpugnemur, et saepe inpugnati habeamus hanc gloriam, ne aliquando cedamus; et hinc sit inpugnationis nostrae adsiduitas, quia non sit inpugnantium praepotens fortitudo.

Mos autem est eorum, qui nequaquam longis atque adsiduis proeliis prseualent, ut uictorem exercitum et firmis agminibus incedentem a tergo adeant et dorso, sicubi iam praetereat, insidias machinentur, illic dolos fabricentur, illic omnia insidiarum artificia exerceant. ita et peccatores temptatos in cassum fideles uiros euntes iam in ueritatis uia dorso adeunt dorso insidiantur, dorso dolos concinnant. et idcirco ait: supra dorsum meum fabricabant peccatores. currit apostolus ea, quae retro sunt. obliuiscens seque in ea, quae priora sunt, extendens. lex ad fideles ita locuta est: persequentur te inimici tui et non conprehendent. nonconprehendisse autem eos docet, cum ait: fabricabant, indefiniti enim temporis significatio est. fabricabant enim semper, numquam fabricationis suse effectum consequentes, indefesso fidei cursu eo, cui cotidie supra dorsum fabricabantur bella, currente.

Atque hanc pertinacem infestantium iniquitatem sequens uersusabsoluit: prolongauerunt iniquitatem ipsorum. [*](lo Phil. III, 13. 18 cf. Deut. XXVIII, 7. ) [*]( 1 praepotentes VPTE potentes R sedcf. lin. 8 9 autem VPTE om. R' ualidiores RPTE ualidiorem V longum ex longus fIł. 2 V est RPTE add. m. 2 V 3 idciroo R et idcirco VPTE 6 impugnati R VT (in V pugnemur et saepe inpugnati add. m. 2) expugnati P 9 qui ex quia m. 2 V 10 agminibus ex agmibus m. 2 V ao moenib: P 11 iam VRPlJ uia Te 12 fabricentur R'PTb fabricantur RIVe 18 exerceant VPTb exercent R temptatos RPTE temptatio V 14 iam in E iam R in VPT 16 et ex ad m. 2 V 16 fabricabant VTb fabricauerunt Pe fabricantur R 18 locata ex locutus m. 2 V 19 te VPTE om. R conpraehendent VR 20 docet ex decet m. 2 V fabricabant VRT ex fabricant corr. P 22 fabricationis ex fabricant enim m. 2 V febricatiotfis (Nis ex corr.) R 23 oni RPT add. m. 2 V 25 ipsorum VPT suam RE. ) [*]( XXII. HUar. Pict. pm I. ) [*]( 41 )

642
Esaiae prophetia est dicentis: uae qui trahunt peccata sua tamquam funem longum. non desinunt enim peccatis peccata conectere et tamquam funis modo in longum inplexa ea semper extendere. sancto namque currente et peccatoribus in dorsum fabricantibus, cum huic ad destinatum currendi, illis semper fabricandi modus nullus sit, fit peccatorum prolixa series et multiplex longitudo.

Sed quid tandem hanc iniquitatum longitudinem maneat, noscendum est. sequitur enim: dominus iustus concidet ceruices peccatorum. iustus dominus, patiens scilicet in ultionem, dissimulator ad paenitentiae tempus, non inter exordia humanae iniquitatis promptus ad poenam, sed desinendi a criminibus seram licet uoluntatem peccatorum expectans, tum ceruices concidet, cum sine aliquo desinendi modo fabricatur, cum in longum peccata tenduntur, cum iam omne patientis misericordiae tempus exclusum est. exprobrari autem semper contumacibus legis meminimus, quod dura ceruice sint: cum cer- . uicosum populum esse Moyses ad deum arguit, cum propheta filiabus Sion exprobrat, quod alta ceruice incedant, ceruice scilicet iugum dedignante, operibus fidei insolente, patientia dei ad producendam peccatorum longitudinem abutente. summittenda autem ceruix est iugo suaui, ad quod dominus inuitat dicens: tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde. non concidenda ceruix est huic se iugo subdens. est enim hoc humilitatis et mansuetudinis iugum, non semper inpugnans, non in dorso fabricans, [*](1 Esai. V, 18. 17 Exod. XXXIf, 9. 19 Esai. III, 16. 23 Matth. XI, 29. ) [*]( 1 eseiae V profetia V rpfetae R 3 conectere VR conneotere PTE funis modo in longum inplexa eaRfunis modo I longum inplexa V funem longum impleza ea Te funem longum ea implexa Pb 4 nãq R nanque e enim VPTb 8 iniquitatem V 9 concidet RTE cf. lin. 14 concidit VP 10 ceruices peccatorum VRE peccatorum ceruices PT inultione V 12desenendi I* 13 peccatorum Re peccatoris VPTb tum ceruices Rb tunc ceruices PTe tuam ceruicem V 14 concidet VPTE conoidit R 15 in longum RPTE in locum V misericordiae ex misericordiaet m. 2 V 17 cum ex our corr. m.1 V 19 post ceruice un. litt. eras. R 20 insolentem P patientiam R 21 abutente GVRT annnente P 22 est GRPT sit r 25 huic sed G 26 inter inpugnans et sed humilitate G nonnxtllas uoces (non in dorso — prolongans?) omisigse uidetvr. )

643
non peccata prolongans, sed humilitate et patientia ceruicem subditam fouens, superba illa insolentique ceruice iusti iudicii concidenda decreto.

Dehinc sequitur: confundantur et reuertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion. frequenter admonuimus Sion montem esse Hierusalem proximum. sed cum rex Sion, cum filia Sion, cum portae Sion a prophetis nuncupantur, primum ipso nomine intellegi oportet aliud sub Sion ' significatione monstrari; Sion enim speculationis interpretatio est et, quod nobiscum speculatio, id hebraice Sion dicitur. tum deinde dicti apostolici meminisse nos conuenit, ad montem Sion et Hierusalem caelestem accessisse nos in dominum nostrum Iesum Christum credentes, in cuius glorifico corpore, quod in caelestem gloriam transformatum est, spei nostrae honorem speculamur, humilitatis nostrae corpore in gloriam corporis sui conformando. ecclesiam autem esse corpus Christi, cuius inuicem membra sumus, apostolus testis est, quae ipsa sit Sion mons Domini, regis filia, ciuitas sancta uiuis lapidibus in fundamento prophetarum et apostolorum sedificata. hanc ergo Sion quisquis odit, odit eum, cuius et corpus est; est enim speciale aduersus fideles infidelium odium. confundendi ergo erunt, qui Sion oderunt, et retrorsum reuertentur, non in caelestia currentes neque ad futura tendentes, sed ad . terrena sua et originalia reuertentes, pudorem iniquitatis et infidelitatis suae iudicii tempore sentientes et in poenalem corporum sensum amissa resurrectionis demutatione redeuntes. [*]( 11 Hebr. XII, 22. 16 Ephes. I, 28. ) [*]( 1 prolongians R humilitate et patientia P 2 fouens GRPT faaens V iusti ex isti corr. P 4 reuertantur ex conuertantur corr. T reuereantur RPa (de GV h. 1. non constat) 5 admonuimus ex admonuimui m. 2 V 6 hierusale G V 7 a profetis G V nuncupatur V 8 aliut V 9 interpraetatio R 10 et quod Re quod enim Wb (GV It. 1. legi non possunt) 19 et RPTE et ad V 18 glorifico VRP1 (litl. G h. 1. ettan.) glorifioato PiT E 14 est om. R honorem — nostrae in marg. infer. add. m. 2 V (in GRPT mnt in textu) 15 corpore postea erat. V 17 est ex estis corr. m. 2 V quae GRPT quod V sit GVIT om. R 20 Sion G VPT om. R 21 specialem (?) G 22 et retrorsum GR retrorsum PT 23 et (sed?) ad G 24 iniquitatis infidelitatis (om. et) G 25 iudiciis tempore G. ) [*]( 41* )

644

Idipsum autem psalmi consequentia docent : fiant sicut faenum aedificiorum, quod, priusquam euellatur. aruit: de quo non inplebit manum suam, qui metet, et sinum suum, qui manipulos colliget. et non dixerunt, qui pra)teribant:benedictiodomini super uos. nullum, ut arbitror, secundum corporalem intellegentiam aedificiorum faenum est: est agri eiusdemque fructuosissimi. ' ergo nihil hic secundum aurium sensum tractandum atque opinandum est. sunt autem secundum scripturae auctoritatem aedificia firma, sunt et infirma. firma sunt, quae fundamentis fidelibus supra petram iacta fluuiis, uentis, inundationibus non mouentur. sunt et infirma, quae harenoso aedificata fundamine, cum tempestates ortae erunt, efficiunt ingentem ruinam. sunt et sationes duae secundum apostolum, spiritus atque carnis: et qui spiritalia seuerit, spiritalia metet; et qui carnalia seuerit, carnalia metet. ergo qui saepe et pridem inpugnant. qui super dorsum fabricabantur, qui prolongauerunt iniquitates, quorum concidentur ceruices, qui oderunt Sion, hi sicut faenum aedificiorum erunt inutiles et corporeae huius praesentisque uitae fructum cassum inanemque referentes. aedificia enim atque tecta secundum euangelicam conparationem humana sunt corpora aut fide firma aut infidelitate ruitura. ab hoc etiam aedificii tecto instante persecutione dominus unumquemque uetuit descendere dicens: et qui super tectum est, non [*]( 10 cf. Matth. VII, 24 sqq. 15 Gal. VI, 8. 24 Matth. XXIV, 17. ) [*]( 1 adipsum V docet PT 4 et pr. I. aupr. add. P colligit T 7 est agri R et agri V eat autem agri PT 9 soribturae G 10 firma sunt, quae — eunt et infirma in marg. super. add. m. 2 V, in R firma h. I. rorr. m. 3 supr. 2 litt. eras. 12 et GVPT om. R harenoso (ip. arenoso VllTIJ fondamine G fundaminae R 18 ingentem rninam GVR ingentel ruinas PT 14 duae om. G adque GV 15 senerit V sernerit 0 se = uerit (eras. litt. r ut uidetur) R serit PT inspiritalia metet P senerit V seruerit G serit PT (R om. et qui carnalia — metet, P add. in marg. super.) 16 quia saepe P inpugnant G VRPT impugnabant E 17 fabricabantur G P fabricantur R fabricabant VT in iniquitates I 18 concidentur ex concidentes cnrr. m. 2 V hii V 19 inutilis T 30 fruotuum P adque V 22 aut fide RPT fide V 28 aedificia (lid ex aefidificia V 24 discedere F. )

645
descendat tollere de domo aliquid. certe in persecution fugiendum est: et quomodo de tecto inhibuit descendere, nisi quod cura corporis derelicta, quia super tectum insistens, id est super terrenam naturam manens, humilia repetere et descendere ad inferiora prohibetur? uerum impii aedificiorum fenum sunt — inania enim seuerunt — et faenum etiam, antequam euellatur, arescens, de quo neque manum suam messor inplebit neque sinum manipulos collecturus onerabit, non praeteriens fructuum gratulatione benedixit. inanes sunt, uacui sunt, inutiles sunt; inania enim et inutilia seuerunt.s o infelices labores et infructuosa carnis opera infructuoso aedificiorum faeno conparata et, antequam euellantur, arida, id est ante ipsum inutilis ipsius messis tempus emortua.

Sed quia horum aedificiorum faenum carnalium operum fructus esse tractauimus, considerandum est, quae differentia sit in eo, qui implet manum et qui manipulos sinu colligit. non enim idem est neque scriptura res easdem iterare geminis elocutionibus solita est; plus est enim sinu colligere quam manum replere. et quidem qui manum replent, fructum recipere recte gestorum uidentur, quia in manibus sermo diuinus opera significat; in sinu uero conscientiae et fidei et perfectae uoluntatis monstratur adfectus. plus enim metit conscientia quam gesta; haec namque manum replent, manipulos uero illa sinu colligit. duos denarios uiduae inopis acceptiores dominus habet copiosis diuitum nummis. tanto praestat operibus uoluntas. et opera ob id manum inplent, sed sinus manipulis sunt [*](1 desdeaoendat V aliquid GRPTom. V 2 descendere GRPT discedere V 3 nisi quod G VRPe nisi Tb qui super G 4 ai per G naturam G VPT om. R 5 prohibentur T 6 seruerunt R 7 inplebit GPT inpleuit VR 8 collecturos V onerabit GPT onerauit VR 9 frnctuum G Ve fructuum R fructum PTb 10 enim om. PT 11 infructuoso G VPT infructuosa R 12 euellatur VR ipsum GPT ipsO. ex ipsud m. 2 R ipsud V 16 quipr. l. 11 VRPT qo G 17 scribtura V 18 pluris PT 19 replet R 20 rectae R 22 monatratur G demonstratur VRPT metet V mente (e in III ras.) P flitS T 28 namque om. PT illa uero G 24 sinu colligit GR colligit V ? PT 25 tanto om. V praestato V 26 et opera ob id manu inplent GR (in R post manum 5-6 litt. eras.) et opera quidem manu inplentur VP et ope quidem man' inplentl. T cf. Acad. p. 70. )

646
capaces. ergo hoc aedificii faenum neque metentis manum neque manipulos colligentis sinum replebit.

Sed neque praetereuntes dicent: benedictio domini super uos. et qui sunt praetereuntes nisi qui tamquam peregrinantes corporalis uitae saeculum transeunt, non manentes in his, quae nulla sunt, sed ad aeterna tendentes; neque his, quae conspectui subiacent, inmorantes, sed ad inuisibilia pergentes? , ut autem penitus, qui sint transeuntes, intellegamus, audiamus Moysen loquentem tum, cum in rubo ignem conspexit sine damno rubi, in quo conflagrabat., ardentem. ait enim: transibo et uidebo uisionem hanc. quid est istud: transibo? nulla eum locorum interualla discreuerant, eodem in loco et loquitur et uidet; quid ergo transit? transit plane carnales corporalesque curas: et soceri sui oues pascens in caelestem cognitionem relictis terrenis operibus excedit. uerum et ipse pertransit, qui in superiore psalmo ait: uidi inpium superexaltatum et eleuatum super cedros Libani: et transiui, et ecce non erat. quem admiratus in saeculi rebus est, quem in corporeis operibus manens excelsum elatumque conspexit, hunc transiens, id est peregrinus saeculo factus et in caelestem ac spiritalem cognitionem de terrenis et caducis rebus excedens, hunc in nihilum habuit et iam non esse dixit et mortuum deputauit. negant ergo aedificiorum faeno praetereuntes dei benedictionem, fructibus aridis et caducis scientes gratiam diuini muneris denegandam. [*]( 10 Exod. III, 8. 16 PB. XXXVI, 35 sq. ) [*]( 1 metentes P 2 replebit GVPT repleuit R 4 tamquam Re et G2 (ut spatium uerborum, quae inter praetereuntes et peregrinantes legi iam non possunt, indicare uidetur) om. VPTb 5 uitae GVRP uiae T transeunte V 7 ad GRPT ex ad huius corr. m. 2 V pergentes tiVlT peregrinantes R 8 paenitus VR aint VR sunt PT 10 conflagrat R 12 discrepauerant V looo loquitur et uidet et V 13 transit potter. I. om. V planae R carnales corporalesque G corporales carnalesque VRPT 15 excaedit R qui in RPT quin G om. V 16 super altata PTV* 17 super cedros G sicut cedros (caedros VR) VRPT 19 operibus GVPT rebus R excelaum ||||| um elatumque G 20 transsiens r peregrinus peregrinus (poster. loco eras.) R 22 in nihilum GIlt nihilum VPTb dixit GRPT duxit V 28 deputauit GRPT deputabit r 24 scientia P. )

647

Sed prophetae uota dura atque aspera esse credentur; totus enim eius sermo tamquam optantis fuit, cum ait: fiant sicut fsenum aedificiorum. sed absit istud, ut propheta precatus esse credatur. ex prophetali autem scientia hac locutus est, et cognitionis fuit sermo iste, non uoti: simul ut peccatoribus terror ingrueret inanitatem fructuum suorum aedificiorum cognituris.

Porro autem uotorum suorum ostendit adfectum dicens: benedicamus uos in nomine domini. prompta benedictio est his, qui serebant aedificiorum fsenum, si serere incipiant, quod messoris manum et colligentis manipulos sinum repleat. aridis ergo operibus emortuos fructus suos in faeno aedificiorum propheta monstrauit benedictiones negando: uota autem sua erga paenitentium salutem pro reditu bonae operationis ostendit benedictiones rursum, quas negauit, optando. seramus ergo utiliter et labores nostros in replendis manibus ac sinibus praeparemus, ut benedictionum dei participes simus in domino nostro Iesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.