Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alii sunt in Gallis et Hispanis et Aquitania ueluti absti- Dentes, qui et Gnosticorum et Manicheorum particulam perniciosissimam aeque secuntur, eademque non dubitant praedicare, separantes persuasionibus coniugia hominum, et escarum abstinentiam promittentes, quae non ex legis praecepto,

sed promotionis caelestis et dignitatis causa uoluntati hominum talis a Christo concessa est gratia. Dicit enim dominus Petro: Non omnes capiunt hoc uerbum. Et iterum idem dominus ait:

Qui dimiserit uxorem suam sine causa [*]( 3 Actor. VIII 22 4 I Cor. V 4 II Cor. II 7 7 Ioh. XIV 2 18 exscripsit Augustm. de haeres. 70 25 Matth. XIX 11 26 ibid 9 ) [*]( 8 symoni A 4 quo om Al 5 iubeat 10 monteses B monasses A sedizerint A 11 aliud B 13 africS A 14 parmentiani B nun a A1 15 parminiano B 18 hispanis B in spanis A equitania R uelut Al 19 ignosticorum A et Manicheorum om A particula pernitiosissima A 20 eandemque B )

46
criminis, facit eam moechari. **« Aliud est itaque consensu communi hoc fieri laudis! causa maioris consequendae a domino, et aliud contra legem suadere, contraque amborum facere uoluntatem.

Et iterum: Qui non manducat, manducantem non spernat, et qui manducat, non manducantem non iudicet. Quod ex uoluntate est itaque, laudis est et amplioris, immo potius mercedis caelestis est desiderium:

quod autem extra legem est, non a deo Christo est traditum, sed inani hominum praesumptione et errore inuentum. Scriptum est enim: Dedi uobis omnia edere sicut faenum.

Hoc autem ideo faciunt, ut escas paulatim spernentes dicant eas non esse bonas, et ita non a deo hominibus escae causa fuisse concessas, sed a diabolo factas ut adserant, ita sentiunt inque hoc iam creaturam non a deo creatam, sed a diabolo eam factam ut praedicent enituntur perque hoc mendacio multorum animas captiuarunt.