Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Est heresis quae non recte intellegit de Cain, quod post fratricidium, quod commiserat, rogat dominum mori potius quam dimitti, dicens ita: Maior causa est . si dimissus fuero, et: Erit, omnis qui inuenerit me, interficiet me.

Sed dominus, per eum unum omni humano generi uelut generalem docendo modum, per paenitentiam tribuebat bonitatis suae indulgentiam copiosam, ut iam desinente scelere bonorum operum fructuositatem sequerentur certamque ab eo cuncti cognoscerent amplectendam * dicente domino:

Nolo mortem peccatoris, quantum ut reuertatur et uiuat, ut tanti sceleris cunctis per eum patesceret paenitentia, inque ea indulgentia pariter copiosa, ut paenitentium bona iam fructuositas hortamento 11 dei monstraretur hominibus, quo eam peruidentes, salutem potius quam mortem sibi desiderent adquirendam. Unde ueluti!

suus accusator atque iudex cum ex parte gignitur Cain, dicens quod commiserit fratricidium, audire a domino meruit, ut, si fructus bonorum operum de. cetero eum sequeretur, remissionem tanti sceleris esset sine dubio accepturus, nullumque metum mortis inferendae iam suspicaretur sibi ab aliquo adfuturum.

Insuper etiam et signum acceperat, ne occideretur ab aliquo, cumque bis etiam septem poenas perpeti, si qui hominum ausus fuisset in eum manus inicere, caelesti sententia definitum est. In ipso enim ueluti paenitentia ficta, non uera inuenta est, cum audit a domino: Omnis qui occiderit Cain, septem uindictas persoluet.

Unde et signum accipere meruit propter [*]( 4 Gen. IV 13. 14 10 Ezech. XXXIII 11 XVIII 23 22 Gen. IV 15 26 1. s. ) [*]( 2 post om A 6 ueluil A 7 paenitentiam] pacientiam A patientiam B conf 82, 2. 6 8 scelera A 9 bonrrum A1 10 cognosceret A deest indulgentiam 12 tantis A3 18 copiosa B poenitentium A 14 ortamento A ortaiil s. s. to B 16 post suus a erasa in A 17 cum-. miserit B* commiserit B2 19 esse A 21 ibi A affuturum B 22 accideretut Al Cumque B cum A 24 est. In om B ipsa )

102
paenitudinem, si tamen digna bonorum operum iam eum fructuositas sequeretur. Sed non inuenimus fructum bonum in eo paenitentiae usquam fuisse, quanto magis de genere illius omnem impietatem potius pullulasse.

Qui post eum heredes impietatis paternae et inmanitatis tanti sceleris exsistentes, cum non malorum suorum paenitudinem gerere uoluissent, adnuntiante eis Noe beato, perseuerantes in scelere, diro mortis interitu per diluuium perierunt, exceptis octo animis tantummodo tunc temporis, quae de genere sanctorum fuerunt editi, qui meruerunt procellam soli tanti periculi deuitare.