Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alii sunt Musiritae nomine, qui sorices colunt, qui sub Heli quondam sacerdote, cum fuisset capta arca testamenti ab allofilis atque ex ira dei produxisset terra sorices ut eorum fruges deperirent, admoniti a suis fecerunt aureos mures atque eos cum arca et sedibus aureis remiserunt quinque, eamque ab eis desiit pestilentia.

Legem itaque et prophetas isti accipientes non cognoscunt hoc esse uanum et abominabile quod ab uniuersie contemnitur et modis omnibus deridetur.