S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Itaque ergo in nomine Christi Dei nostri profecta sum de Antiochia ad Mesopotamiam habens iter per mansiones seu [*]( 2 faceret A 5 fortasse: ante tres annos 8 uenisse A 9 gratiam A 11 ut et A ut et-accederem Cholodntak etiam et scripsi 18 quoque epistolam A quaeque epistola scripsi; eandem emendationem exhibent Gamurrini (2) et Cholodniak 24 Mesopotamia Oamurrini anthiocia A, et sic 26 anthiociam et p. 61, 1 anthiociae, at uero 30 p antiochia 30 seu tWce sen deleta A. )

61
ciuitates aliquot prouinciae Siriae Celen, quae est Antiochiae, et inde ingressa fines prouinciae Augustofratensis, perueni ad ciuitatem Gerapolim, quae est metropolis ipsius prouinciae, id est Augustofratensis. Et quoniam haec ciuitas ualde pulchra et opulenta est atque abundans omnibus, necesse me fuit ibi facere statiuam, quoniam iam inde non longe erant fines Mesopotamiae.

Itaque ergo proficiscens de Ierapolim in quintodecimo miliario in nomine Dei perueni ad unum Eufraten, de quo satis bene scriptum est esse flumen magnum Eufraten et ingens, et quasi terribilis est; ita enim decurrit habens impetum, sicut habet fluuius Rodanus, nisi quod adhuc maior est Eufrates.

Itaque ergo quoniam necesse erat eum nauibus transire, et nauibus nonnisi maioribus, ac sic immorata sum ibi forsitan plus media die; et inde in nomine Dei transito flumine Eufraten, ingressa sum fines Mesopotamiae Siriae.