Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. De caelo descendit ciuitas in anastase prima..
  2. Et quid referamus de fabrica tanta caeleste?
  3. Resurgimus illi, qui fuimus illi deuoti,
  4. Et incorrupti erint iam tunc sine morte uiuentes,
  5. Sed nec dolor ullus nec gemitus erit in illa.
  6. Venturi sunt illi quoque, sub Antechristo qui uincunt
  7. Robusta mar(tyr)ia, et ipsi toto tempore uiuunt
  8. Recipiuntque bona, quoniam mala passi fuere,
  9. Et generant ipsi per annos mille nubentes.
  10. Conparantur ibi tota uectigalia terrae,
  11. Terra quia nimium fundit sine fine nouata.
  12. Inibi non pluuia, non frigus in aurea castra,
  13. Obsidiae nullae, \'sicut nunc, neque rapinae.
  14. [*](3, 1 Apoc. 21, 2; 10; 20, 5 5 Apoc. 21, 4, )[*]( 18 post] p̃ C gehennaraduntnr C 19 cum ipso Oehl. cremantur CB* (= Big.) rr; armantnr B\'A III, inscr. resnrectione B 1 descendit OLd; descendet rOehl. anastase Cr; anastasi BA r2v 2 Et quid Ld; Et qa C; Et quod BA; Est quod r OeM. celeste C (cf. 1, 32; 15, 2); coeleste BA (om. Ld); coelesti (caelesti) rv 3 Resurgimus Or1 Ld; Resurgemus r1 OeM. 4 erint CB, erunt Ar; mora uel morte erimus Dau. Oehl. morte uiuentes Cr Oehl.; more uiuentes BA; more uiuentes 21; mora uiuentes Kaelb. Ld t antechristo C (cf. I 41); Antichristo BArv qui Brv; q. CA ulneum uincunt A (cf. u. 7) 7 martyria r Oehl.Manssen; maria O; mala Kaelb. Ld ninunt r2 v; uiuum B; 0uinum A (S. 107 p. 722 sq.); niunt Cr1 8 qm C \', 10 conparant C negtigalia terre C 12 inibi (= inibi?) B; intus A pluma C; pluniam BA frigutX (— frigus) B; friget A eastra\' C 13 Obsidie nulle si5 .. rapine C )
    64
  15. Nec lucernae lumen desiderat ciuitas illa:
  16. Ex auctore suo lucet, nec nox ibi paret.
  17. Per duodecim milia stadia lata, longa, sic alta;
  18. Radicem in terra, sed caput cum caelo peraequat;
  19. In urbem pro foribus aut sol aut luna lucebit.
  20. Malus in angore saeptus propter iustos alendos.
  21. Ab annis autem mille Deus omnia portat.