Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Pastor si confessus fuerit, geminauit agonem.
  2. Apostolus autem tales iubet esse magistros:
  3. Sit patiens rector, sciat, ubi frena remittat;
  4. Terreat in primis, et postea melle perungat,
  5. Obseruetque prius, ut faciat ipse qui dicit;
  6. Redditur in culpa pastor saecularia seruans,
  7. In faciem cuius sis ausus dicere quicquam.
  8. Bullit in inferno rumoribus ipsa gehenna:
  9. Vae miserae plebi, dubia quae forte uacillat!
  10. Si talis aderit pastor, paene perdita nutat;
  11. Deuotus autem <eam) continet recte gubernans;
  12. Exhilaratur enim ex anima regibus aptis.
  13. In talibus spes est et uiuit ecclesia tota.