Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Audi tu uocem, quae uis Christiana manere,
  2. Beatus Paulus qualiter rogare praecepit.
  3. Caeliloquax autem Esaias doctor et auctor
  4. Detestatur enim caritatem mundi sequentes:
  5. Exaltatae, inquit, ceciderunt filiae Sion.
  6. Fas in Deo non est Christianam coli fidelem.
  7. Gentili more quaeris procedere Dei sancta?
  8. Has Dei praecones damnant in lege clamantes
  9. Iniustas esse feminas, quae se taliter ornant.
  10. [*]( 19, 1 sq. I Tim. 2, 8 sq. 5 Esai. 3, 16 (Cypr. de habitu uirg. 13) )[*]( XVIIII (XVIII C), l Audi tu scripsi (cf. 5, 11 deuita tu; apocr. Esdr. IV 11, 16; 38 Andi tu, quae; prius conieceram: Andi Dei; cf. S. 107 p. 780); Audiui C; Audisti Hanssen; Audi BArv uocSprimo omissam C1 s. l. scrips. quae Arv; q C; qui B nir C christi ne ana C mare Cl 2 rogare C (S. l. c.; locis ibi allegatis addo Leuit. 5, 6 orabitque pro ea sacordos; 5, 10 rogabitque pro eo sacerdos); te ornari rogare BA; te ornari rv praecepit. r; praecepit, v 3 Caeliloquax (Cel. C) CLd; caeliloquax BA; Coeliloquns (Cael.) rOehl. autem (BF) A; au C; item rv interpunctionem, quae in edd. post auctor ponebatur, deleui, cum enim, quod sequitur, non causalem, sed affirmatiuam uim habeat; cf. 8, 8; I 26, 28 sq.; C. A. 820 4 Detestat C enim caritate C (cf. Cypr. p. 192, 22 H. — 1. Ioh. 2, 15 —); enim prauitatem enim caritate BA; enim prauitatem rv; item prauitatem Hanssen es sequentes rv; sequentur C; sequentur BA 5 Exaltate CA inquid C ceciderunt Ld (coll. Cypr. p. 197, 5: exaltatae ceciderunt corruptae turpitudinem foeditatemque meruerunt; cf. Zeitschr. iacebunt f. wissensch. Theol. XXIIp. 386); cecider C; ceciderunt BA; iacebunt r Oehl. filie C 6 ñ 8 C 7 mori C; sed m. 1. i mutauit in e pcedere C Dei Orv; fort. Domini 9 feminas (faem. B; foem. A) q. 0 saaliter C; se totaliter A (Ld falso: B) )
    86
  11. Kapillos inficitis, oculos nigrore linitis,
  12. Lunatis comulas gradulatim fronte depinctas,
  13. Malam medicatis quodam superducto rubore,
  14. Nec non et inaures grauissimo pondere pendent,
  15. Obruitis collum margaritis, gemmis et auro,
  16. Palmas Deo dignas praesagio malo ligatis.
  17. Quid memorem uestes aut totam Zabuli pompam?
  18. Respuitis legem, mauultis mundo placere,
  19. Saltatis in domibus, pro psalmis cantatis amores.
  20. Tu licet sis casta, non te purgat sinistra sequendo:
  21. Vos ideo tales Christus cum gentibus aequat.