Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Matrona uis esse Christiana ut saeculi discens:
  2. Auro te circumdas aut serica ueste, pudica,
  3. Terrorem legis ex auribus uento remittis,
  4. Res uanas adfectas cuncta de Zabuli pompa,
  5. Ornas et ad speclum cincinnos fronte reflexos,
  6. Nec non et inducis malis medicamina falsa,
  7. In oculis puris stibium peruerso decore,
  8. Seu crines tingis, ut sint toto tempore nigri.
  9. Est Deus inspector, penetrat qui singula corda.
  10. Ceterum pudicis ista necessaria non sunt.
  11. Casto ac pudico sensu pertundite pectus;
  12. Lex Dei testatur tales abscedere lege.
  13. Ex corde qui credit femina marito probata
  14. [*]( 18, 9 Hierem. 17, 10; Psal. 7, 10; Act. 1, 24 )[*]( XVIII (XVII Cj, 1 Matrona A (non notauit Ld) Schurzfl. suppL Pitra Spicil. I p. 543; Matronis C\'; Matronas Brv esse Christiana] eSxpiana C seculi 0 discens scripsi (= discipula; cf. I 37, 6); df ces C; 6T ccs B; D\'gces A; domnas rOehl.Pitra l. c.; domna Schurzfl.; dnces Ld; dines Hanssen 2 circundas A au\' C sirica O, quae forma fortasse recipienda fuit; cf. Georg. HW s. uoce Sar 3 aur Φbus C1 , 4 hunc uersum sic, ut editur, And. habuit (b. Gbl. 16 p. 341; 345) popa C 5 Ornas (Dauies) et ad speclum cincinnos scripsi (S. p. 768; de forma speclum cf. Schuch. Vokal. II p. 404) ; Ornans cincinnos .& ad speluncinnos C; Ornaris (ornaris + B) ad speculum hiciuuos BA; Ornaris ad speculum cincinnos rv; Ornaris et ad spelu (speclum emend. Gilb. Gaulmin) cincinnos And. (b. Gbl, 16 p. 341); idem cod. uersum 6. exhibebat ut editur 6 Nec ñ et C; cf. 19, 13; 24, 14; Kuehner stibium § 149 not. 7 7 stibium rv; stiuium C; stiuium BA 8 temp C; cf. I 26, 4; II 2, 5 9 cordi B; corde A 10 ñ C H Casto ac pudico Hanssen; Casto atque pudico rv; Claros atq. pndicos C; castos claros claros (B; castos A) atque pudicos B A perfundite Guil. Hartel 12 lege Oehl. Ld; legis C, quod mutatum est in leges; leges BAr 13 qui] malim quae femina (famina B; foemina A) marito probata Or1Ld; feminae marito probatae r2 Oehl. )[*]( 6* )
    84
  15. Sufficiat esse non cultibus sed bona mente.
  16. Induite uestes quas oportet, frigus ut ostent
  17. Aut nimium solis, tantum ut pudico lico proberis;
  18. Et in plebe Dei facultatis dona demonstres.
  19. Dat tibi momentum (Tabitha) clarissima quondam
  20. Exanimata iace(ns) precibus uiduarum erecta.
  21. In dando promeruit, non comtibus, inde leuari.