Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. De semine lolii qui stant in ecclesia mixti,
  2. Expletis temporibus messis separantur a fructu.
  3. Lolium est natum, quod non miserat dominus <agri>;
  4. Omne [lolium] agricola collectum separat illud.
  5. Lex ager nobis est: qui fecerit bonum in illa,
  6. Ipsam uti<que) nobis praestat requiem ueram
  7. Ipse Dominator; nam lolium igne crematur.
  8. Si ergo putastis, quoniam sub uno morantur,
  9. Erratis: sterilis Christianos uos esse designo.
  10. Maledicta fuit arbor sine fructu ficulna .
  11. In uerbo Domini, et statim exaruit illa.
  12. Non operas facitis, non donum gazo paratis:
  13. Et sic promereri Dominum putatis inanes?