Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Cum- m Deus / omnipotens exornasset mundi naturam,
  2. Visitari uoluit terram ab angelis istam;
  3. Legitima cuius spreuerunt illi dimissi;
  4. Tanta fuit forma feminarum, quae flecteret illos.
  5. Vt coinquinati non possunt caelo redire,
  6. Rebelles ex illo contra Deum uerba misere.
  7. Altissimus inde sententiam misit in illis;
  8. De semine quorum Gigantes nati feruntur.
  9. Ab ipsis in term artis prolatae fuere,
  10. Et tingere lanas docuerunt et quaeque geruntur,
  11. Mortales et illi mortuos simulacro ponebant.
  12. Omnipotens autem, quod essent de semine prauo,.
  13. Non censuit illos recipi defunctos e morte.
  14. Vnde modo uagi subuertunt corpora multa;
  15. Maxime quos hodie colitis et deos oratis.