Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Stulte, non permoreris nec mortuus effugis actus,
  2. Tu licet disponas nihil te sentire defunctum.
  3. Vinceris, insipiens: uiuit Deus conditor orbis,
  4. Legitima cuius clamat(ur) ualere defunctum.
  5. Tu autem dum praeceps sine Deo uiuere quaeris,
  6. Extinctum in fatis indicari tu futile credis.
  7. Non ita disposuit, ut tu putas, Deus aeternus,
  8. Obliuitos esse mortuos de gesto priore.
  9. Nunc nobis imperitis fecit receptacula mortis,
  10. Post cineres autem nostros uidebimus illa.
  11. Erue te, stulte, qui putas, post funera non sis.
  12. [*]( 37 Yinit rv; ViuA C; uiaet BA % C 38 reddat rv; reddas O pmia C M Versaris C sena C 40 inditis C XXVII, inscr- permoaeris A 1 permoueris A acts C 2 sentir & C defunctum r v; defuncto C; definito B; flnito dm; defunctam At 3 incipiens C uiuet Huemer o\'rbis C 4 clamatur scripsi (cf. C. A. 451; 473; 673); clamat Or\'; clamant r2v defnncto Or1 Ld; defnnctos r\' Oehl. (Ld falso: definitos edd.); dofunctum Huemer 6 Extinctum C indicari tu scripsi; iudicas ut OLd; iudicas et r Oehl.Hanssen futile Hanssen; futale C; fatale BArv 8 Obliuitos rv, Obliuitor (r ? 8 ?) C; obliuitor BA 9 nobis r Oehl. ; nb C; no r B; non ALd imperitis scripsi ; imperitas C; imperitaA B (primo -tus uel -taa; sed ultima littera perplexum in modum correcta); imperitus ALd; imperitans r Oehl.; fortasse imperita (= incomperta?) scribe. dum mor tis C1 10 Post cineres Arv; Prescineree C; reserueris B (Ld faiso: post ne serueris cineres B); post cineras Reserueris Σ1 illa CBAt r Oehl.; illum AmLd 11 Eruae C (cf. 34, 6); Ernere BALd; Eiuere rOeht. per post funera A (Ld falso: per post A); p fanera C (8. 107 p. 775); per fnnera Brv non sis OLd (cf. 21, 1); ut non sis rOehl. 10 sq. mutauimus interpunctionem uulgatam: illa (illum) | Eruere .. non sis, I Hectorem )
    37
  13. Rectorem dominumque tuum nihil posse fecisti.
  14. Mors autem in uacuum non est, si corde retractes.
  15. Optandum noscas, nam sero senties illum.
  16. Rector eras carnis, non te certe caro regebat;
  17. Exemptus ab illa, reconditur illa tuorum.
  18. Recte mortalis homo separatur a carne.
  19. Idcirco nec poterint oculi mortales aequari —
  20. Sic habet abyssus noster — de Dei secreta.
  21. Da nunc ergo Deo, fragilis dum moreris, honorem,