Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Apollinem facitis citharoedum atque diuinum.
  2. Primum de moechia natus in insula Delo;
  3. Oblata mercede postmodum structuram sechtus
  4. Laomedonti regi Troianorum muros eduxit
  5. Locauitque sese, quem deum seducti putatis;
  6. Ossibus cuius amor Cassandrae flagrauit,
  7. Subdole quem lusit uirgo, falliturque diuinus,
  8. Officio uerbenis 〈non〉 potuit scire bicordem;
  9. Repudiatus enim discessit inde diuinus.
  10. Torruit hunc uirgo specie, quam ille deberet.
  11. Illa prior utique debuerat deum amasse.
  12. [*]( 7 quod Or; quid v structuram gerebat Ld ; structura gerebat Or; structara merebat Oehl.; structor agebat Dehner de sno? .. gerebat? uulgo interpungebatur; cf. Zeitschr. f. toissensch. Theol. XXII p. 399 sq. XI, 1 citharoedum r Oehl. (cf. Prud. in Symmach. 2, 523 laurum citharoedi uatis); citharedu C; cytharae (cytarae B) deum BA) citharae deum Ld 2 moechia C; moecha (?) And. (S. 107 p. 772) Ld; marhia BAIl; Maia r; Magna Oehl. 3 meicede C pmodu C1; postmodu C1; cf. 2, 9; S. 107 p. 775 structuram secutus Ld; structura secutus CBA\'; structuras secutus At ; structor (,) obsecutus r Oehl. 4 Laemedonti regit C (f add. m. 2) 8 cassandre C 7 falliturque rOehl. (cf. Ouid. Met. 1, 491 suaque illum oracula fallunt); falliturq C; falliturq, B(?)A; fallitur qui Oehl. (in comment.) ul Ld diuinus] dinus C1 8 Oftitio C uerbenis ORAm (Seru. in Verg. Aen. 12,120 Abusiue .. uerbenas iam uocamus omnes frondes sacratas ut est laurus, oliua vel myrtus) ; uerberis At Ld; neruecis r OeM. non interposuit Hanssen; om. codd. et edd. bicorde 0 9 Repudiatus] e in C ex n correctum enim] exin Oehl. in comment. d inl/le C; ante e erasum m 10 Torruit r* (in comment.) v, Terruit Or spetiem C U Illa r2 Oehl.; Ille Or\' Ld prior utique .. deum scripsi (utique prior Hanssen); prior tuq .. dm C; prior tu qui .. deum BA; prior, te qui .. deum r1; prior quae .. deum rJOehl. (idem in comment.: \'Olim malui: Illa purior, quae respuerat\'); prior qui tum (tum qui in praefat.) .. deam Ld amasse Hanssen (coll. II9, 6; Boensck. It. et Yulg. p. 431); amauisse rv, amanse C; amause BA; post amasse cum r1 punctum pro commate posui )
    16
  13. Lasciuientemque Dafinem sic coepit amare.
  14. Et tamen insequitur, dum uult uiolare puellam:
  15. Gratis amat stultus, nec potuit consequi cursu.
  16. Vel, si deus erat, occurreret illi per auras:
  17. Sub tectis illa prior uenit, remansitque diuinus.
  18. Fallit uos gens hominum, nam ui robusti fuerunt.
  19. A primitia quoque pecora pauisse refertur.
  20. Lusibus in positis dum mitteret discum in altum,
  21. Sublapsum non potuit retinere, prostrauit amicum: