Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti
Claudian
Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- namque inter socias acies cognataque signa
- ut vinci miserum, numquam vicisse decorum,
- restituat priscum per te iam gloria morem
- verior, et fructum sincerae laudis ab hoste
- desuetum iam redde mihi iustisque furoris
- externi spoliis sontes absolve triumphos.
- Quem, precor, ad finem laribus seiuncta potestas
- exulat imperiumque suis a sedibus errat?
- cur mea quae cunctis tribuere palatia nomen
- neglecto squalent senio? nec creditur orbis
- illinc posse regi? medium non deserit umquam
- caeli Phoebus iter, radiis tamen omnia lustrat.
- segnius an veteres Histrum Rhenumque tenebant,
- qui nostram coluere domum? leviusve timebant
- Tigris et Euphrates, cum foedera Medus et Indus
- hinc peteret pacemque mea speraret ab arce?
- hie illi mansere viri, quos mutua virtus
- legit et in nomen Romanis rebus adoptans
- iudicio pulchram seriem, non sanguine duxit;
- hie proles atavum de due ens Aelia Nervam
v.2.p.104