Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. exuit Hesperiam paribus Fortuna periclis.
  2. laus ibi nulla ducum; nam flammeus imber in hostem
  3. decidit; hunc dorso trepidum fumante ferebat
  4. ambustus sonipes; hic tabescente solutus
  5. subsedit galea liquefactaque fulgure cuspis
  6. canduit et subitis fluxere vaporibus enses.
  7. tum contenta polo mortalis nescia teli
  8. pugna fuit: Chaldaea mago seu carmina ritu
  9. armavere deos, seu, quod reor, omne Tonantis
  10. obsequium Marci mores potuere mereri.
  11. nunc quoque praesidium Latio non deesset Olympi,
  12. deficeret si nostra manus; sed providus aether
  13. v.2.p.100
  14. noluit humano titulos auferre labori,
  15. ne tibi iam, princeps, soceri sudore paratam,
  16. quam meruit virtus, ambirent fulmina laurum.
  17. Iam totiens missi proceres responsa morandi
  18. rettulerant, donec differri longius urbis
  19. communes non passa preces penetralibus altis
  20. prosiluit vultusque palam confessa coruscos
  21. impulit ipsa suis cunctantem Roma querellis: