Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti
Claudian
Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- fatalis semper Stilicho ! dum parcere fingit,
- rettudit hostiles animos bellumque remenso
- evaluit transferre Pado. pro foedera saevo
- deteriora iugo ! tunc vis extincta Getarum;
- tunc mihi, tunc letum pepigi. violentior armis
- omnibus expugnat nostram dementia gentem,
- Mars gravior sub pace latet, capiorque vicissim
- fraudibus ipse meis. quis iam solacia fesso
- consiliumve dabit? socius suspectior hoste.
- Atque utinam cunctos licuisset perdere bello !
- nam quisquis duro cecidit certamine, numquam
- desinit esse meus. melius mucrone perirent,
- auferretque mihi luctu leviore sodales
- victa manus quam laesa fides, nullusne clientum
- permanet? offensi comites, odere propinqui.
- quid moror invisam lucem? qua sede recondam
- naufragii fragmenta mei? quaeve arva requiram,
- in quibus haud umquam Stilicho nimiumque potentis
- Italiae nomen nostras circumsonet aures?”
- Haec memorans instante fugam Stilichone tetendit